라틴어 문장 검색

quae si omnia palam et dilucide ostendero, tunc denique te, Claudi Maxime, et omnis qui adsunt contestabor puerum illum Sicinium Pudentem priuignum meum, cuius obtentu et uoluntate a patruo eius accusor, nuperrime curae meae ereptum, postquam frater eius Pontianus et natu maior et moribus melior diem suum obiit, atque ita in me ac matrem suam nefarie efferatum, non mea culpa, desertis liberalibus studiis ac repudiata omni disciplina, scelestis accusationis huius rudimentis patruo Aemiliano potius quam fratri Pontiano similem futurum.
(아풀레이우스, 변명 26:9)
ADIECIMUS saepe animum ad vocabula rerum non paucissima quae neque singulis verbis, ut a Graecis, neque, si maxime pluribus eas res verbis dicamus, tam dilucide tamque apte demonstrari Latina oratione possunt quam Graeci ea dicunt privis vocibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVI 2:1)
Dilucide me, inquit, de constitutione Saturnaliorum scripsisse arbitror.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 7:3)
Curius, inquit, et Fabricius et Coruncanius, antiquissimi viri, vel etiam his antiquiores Horatii illi trigemini plane ac dilucide cum suis fabulati sunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 1:2)
Tacite quoque et quasi per definitionem pathos movere solet, cum res quae miserationem movet non dilucide dicitur, sed datur intellegi, ut cum dicit Mezentius:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 23:1)
sed tamen omne, quod de re bona dilucide dicitur, mihi praeclare dici videtur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 24:6)
Ne tu, inquam, Cato, ista exposuisti, ut tam multa memoriter, ut tam obscura, dilucide.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 2:3)
ego autem, etsi vereor laudare praesentem, iudico tamen de re obscura atque difficili a te dictum esse dilucide, neque sententiis solum copiose sed verbis etiam ornatius quam solent vestri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 58:2)
Brevitas autem conficitur simplicibus verbis, semel una quaque re dicenda, nulli rei nisi ut dilucide dicas serviendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 2:4)
Nam ut dilucide probabiliterque narremus necessarium est, sed adsumimus etiam suavitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 9장 1:4)
ergo ad dilucide narrandum eadem illa superiora explanandi et inlustrandi praecepta repetemus, in quibus sit brevitas ea quae saepissime in narratione laudatur, de qua supra dictum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 9장 2:1)
quae sumpta ex locis eis qui sunt expositi conficienda et distinguenda dilucide est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 13장 1:3)
Continet enim totam hanc quaestionem ea ratio, quae est de natura deorum, quae a te secundo libro est explicata dilucide.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 168:3)
continet enim totam hanc quaestionem ea ratio, quae est de natura deorum, quae a te secundo libro est explicata dilucide.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 168:3)
de Myrtilo dilucide.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 11 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION