라틴어 문장 검색

Cumque pertinacius (ut legum gnarus) accusatorem flagitaret atque sollemnia, doctus id Caesar, libertatemque superbiam ratus, tamquam obtrectatorem audacem excarnificari praecepit, qui ita evisceratus ut cruciatibus membra deessent, implorans caelo iustitiam, torvum renidens, fundato pectore mansit immobilis, nec se incusare nec quemquam alium passus, et tandem nec confessus nec confutatus, cum consorte poenali est morte multatus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 6:1)
Exindeque gravidulae, edunt minutas binas aut ternas, vel uniones, ideo sic appellatas quod evisceratae conchulae singulas aliquotiens pariunt, sed maiores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 85:4)
Tertium mendacium uestrum fuit macilentam uel omnino euisceratam formam diri cadaueris fabricatam, prorsus horribilem et larualem.
(아풀레이우스, 변명 61:1)
Mercurius vero Iovi conquestus, Choricum evisceratum in folliculum redigi fecit, amatam vero suam Palaestram remuneratus omne luctamen, quod corpore conficitur, palaestram vocari fecit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 13813)
Nam Pacuvianus Amphio Quadrupes tardigrada, agrestis, humilis, aspera, Capite brevi, cervice anguina, aspectu truci, Eviscerata, inanima, cum animali sono cum dixisset obscurius, tum Attici respondent:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 197:9)
nam Pacuvianus Amphio quadrupes tardigrada, agrestis, humilis, aspera, capite brevi, cervice anguina, aspecta truci, eviscerata, inanima, cum animali sono.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 197:7)
ac iam omne robur fortium eviscerando cesserat, nisusque anhelus solverat fessos lacertorum toros.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.42)
incensus his Asclepiades iusserat eviscerandum corpus eculeo eminus pendere et uncis vinculisque crescere.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.135)
"sed quid macellum pingue pulvinarium, quid maximorum lancinatores gregum eviscerata carne crudos criminor?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1434)
quam facile accipiter saxo sacer ales ab alto consequitur pennis sublimem in nube columbam comprensamque tenet pedibusque eviscerat uncis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 26:11)
eviscerat ne vulgari verbo ex Graeco uteretur dicens 'exenterat', ait 'pedibusque eviscerat'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7231)

SEARCH

MENU NAVIGATION