라틴어 문장 검색

quod genus fissilis adminiculi manet diutius quam teres palus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 4:6)
Et sive teres arboris truncus, sive ut crassitudo postulavit, fissilis stipes compluribus locis per latus efforatur, et in circuitu vivarii certis intervenientibus spatiis defixus erigitur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 3:6)
Procumbunt piceae, sonat icta securibus ilex, Fraxineaeque trabes, cuneis et fissile robur Scinditur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 27:2)
exprimit autem antiquum morem, ut sed primi cuneis scindebant fissile lignum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 5093)
- Qua sua Penthaliden proles est ulta Lycurgum, Haec maneat teli te quoque plaga novi . Utque Milo robur diducere fissile temptes, Nec possis captas inde referre manus . Muneribusque tuis laedaris , ut Icarus , in quem Intulit armatas ebria turba manus . Quodque dolore necis patriae pia filia fecit, Vincula per laquei fac tibi guttur eat . Obstructoque famem patiaris limine tecti, Ut legem poenae cui dedit ipsa parens . Illius exemplo violes simulacra Minervae , Aulidis a portu qui leve vertit iter . Naupliadaeve modo poenas pro crimine falso Morte luas , nec te non meruisse iuvet . - Aethalon ut vita spoliavit Isindius hospes, Quem memor a sacris nunc quoque pellit Ion :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 28:4)
ilignis melius saturatur glandibus alvus, primi homines cuneis scindebant fissile lignum:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2100)
procumbunt piceae, sonat icta securibus ilex, fraxineaeque trabes cuneis et fissile robur scinditur, advolvunt ingentis montibus ornos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 7:11)
tum ferri rigor atque argutae lamina serrae, - nam primi cuneis scindebant fissile lignum tum variae venere artes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:12)
Ista nata sunt iam nascente luxuria, in quadratum tigna decidere et serra per designata currente certa manu trabem scindere, Nam primi cuneis scindebant fissile lignum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 9:1)
ibi ubi tibi erat negotium, ad focum si adesses, non fissile auferres caput:
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 254)
scindebant fissile lignum aut scindendo fissile faciebant, aut ibi scindebant, ubi fissile erat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1441)

SEARCH

MENU NAVIGATION