라틴어 문장 검색

quae ego cum intellegerem non tam crimina iudicio quam obiectamenta iurgio prolata, ultro eos ad accusandum crebris flagitationibus prouocaui.
(아풀레이우스, 변명 1:6)
Eodem anno crebris populi flagitationibus immodestiam publicanorum arguentis dubitavit Nero an cuncta vectigalia omitti iuberet idque pulcherrimum donum generi mortalium daret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 50장1)
Haec Congressus flagitatio Americanos primum conquirere docuit, praesidem an Congressum penes foedera feriendi potestas esset.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.56)
" Etsi chartarum flagitatio, parum procedebat, consilii, tamen, istius fautores pecunias foederivim addendo necessarias strenue denegabant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.73)
flagitat id est invidiose poscit, unde et quod flagitatione dignum est flagitium dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1241)
ut autem a te discessi in Graeciam proficiscens, cum opera mea nec res publica nec amici uterentur nec honeste inter arma versari possem, ne si tuto quidem mihi id liceret, ut veni Veliam tuaque et tuos vidi, admonitus huius aeris alieni nolui deesse ne tacitae quidem flagitationi tuae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 1장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION