라틴어 문장 검색

I. POSTQUAM Richardus eius nominis Tertius, de facto rex sed titulo et regimine tyrannus, atque ita hucusque appellatus et habitus, ultione divina exulis expeditionem fortunante, in praelio apud Bosworth victus fuisset et interfectus, successit ei in regno comes Richmondiae, exinde rex Henricus Septimus appellatus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:1)
Tu quamcumque deus tibi fortunauerit horamgrata sume manu neu dulcia differ in annum,ut quocumque loco fueris uixisse libenterte dicas;
(호라티우스의 첫번째 편지, 1113)
sic 'fortunare', sic 'scelerare'. sese αὐτο`σ αὑτόν.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4078)
precatio autem maxima est, cum plures deos, quam in ceteris partibus auguriorum, precantur, eventusque rei bonae poscitur, ut in melius iuvent, quod his versibus ostenditur 'esto nunc Sol testis et haec mihi Terra precanti'. ceterum, quod in precatione dici solet, ut melius iuvent, melius fortunent, subiecit his versibus si nostrum adnuerit nobis victoria Martem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 17612)
tibi patrimonium dei fortunent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 2 1:4)
maxima sum laetitia adfectus, cum audivi consulem te factum esse, eumque honorem tibi deos fortunare volo atque a te pro tua parentisque tui dignitate administrari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 7 1:1)
etsi mihi numquam fuit dubium quin te populus R. pro tuis summis in rem p. meritis et pro amplissima familiae dignitate summo studio cunctis suffragiis consulem facturus esset, tamen incredibili laetitia sum adfectus, cum id mihi nuntiatum est, eumque honorem tibi deos fortunare volo a teque ex tua maiorumque tuorum dignitate administrari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 12 1:1)
"da fortunare penatis, da pecus et gregibus fetum!"
(페르시우스, 풍자, satire 242)
Ergo ebrietate discussa in aliud triclinium deducti sumus, ubi Fortunata disposuerat lautitias [suas] ita ut supra lucernas . . . aeneolosque piscatores notaverim et mensas totas argenteas calicesque circa fictiles inauratos et vinum in conspectu sacco defluens.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 73:8)
Itaque Fortunata, ut ex aequo ius firmum approbaret, male dicere Trimalchioni coepit et purgamentum dedecusque praedicare, qui non contineret libidinem suam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 74:17)
dum licet ac voltum servat Fortuna benignum, Romae laudetur Samos et Chios et Rhodos absens, tu quamcumque deus tibi fortunaverit horam grata sume manu, neu dulcia differ in annum;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1111)
Haec mulier genere atque forma, praeterea viro atque liberis satis fortunata fuit;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 25장2)
quodque mirere, saepe illa laetitia minimis occasionibus veniens ingentium negotiorum merita fortunat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 8:4)
quod faxitis deos velim fortunare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 453:2)
vos quod faxitis, deos omnes fortunare velim.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 54:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION