라틴어 문장 검색

praeter quod non sum iurgiosus, etiam libenter te nuper usque albus an ater esses ignoraui et adhuc hercle non satis noui.
(아풀레이우스, 변명 15:10)
ne tu, Claudi Maxime, nimis patiens uir es et oppido proxima humanitate, qui hasce eorum argumentationes diu hercle perpessus sis;
(아풀레이우스, 변명 33:7)
uellem hercle adesset:
(아풀레이우스, 변명 42:16)
quibusnam uerbis tibi, Aemiliane Strabo, uir omnium, quot umquam fuerunt aut sunt aut etiam erunt, inter optimos clarissime, inter clarissimos optime, inter utrosque doctissime, quibus tandem uerbis pro hoc tuo erga me animo gratias habitum et commemoratum eam, qua digna ratione tam honorificam benignitatem tuam celebrem, qua remuneratione dicendi gloriam tui facti aequiperem, nondum hercle repperio.
(아풀레이우스, 플로리다 16:48)
quoque aliut ex eadem oratione Q. Metelli dignum esse existimavimus adsidua lectione non hercle minus quam quae a gravissimis philosophis scripta sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VI 8:1)
sicuti est hercle quod explicavit dicere maluit quam explicuit, quod esse iam usitatius coeperat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VII 21:2)
Hyginus autem, non hercle ignobilis grammaticus, in Coninmientariis quae in Vergilium fecit, confirmat et perseverat, non hoc a Vergilio relictum, sed quod ipse invenerit in libro qui fuerit ex domo atque ex familia Vergilii:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXI 3:1)
Diomedis hercle arma et Glauci non dispari magis pretio existimata sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 9:2)
Quorum duo postremi isti sunt, quos habere cordi et memoriae operae pretium esse hercle puto:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 21:2)
Respondes non hercle inscite.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, I 13:2)
Scrattae, scrupipedae, strittivillae sordidae, delectatus faceta verborum antiquitate, meretricum vitia atque deformitates significantium, vel unus hercle, inquit, hic versus Plauti esse hanc fabulam satis potest fidei fecisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, III 7:2)
PER hercle rem mirandam Aristoteles in septimo Problematorum et Plutarchus in octavo Symposiacorum dicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VI 2:1)
Quod, inquit, genus et quas differentias dicas, non hercle intellego.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 10:3)
NIGIDIUS FIGULUS, homo, ut ego arbitror, iuxta M. Varronem doctissimus, in undecimo Commentariorum Grammaticorum versum ex antiquo carmine refert memoria hercle dignum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IX 2:1)
Habeo equidem, inquit, uxorem, sed non hercle ex animi mei sententia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XX 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION