라틴어 문장 검색

Hexapylo Theodotus ac Sosis post solis occasum obscura luce invecti, cum cruentam regiam vestem atque insigne capitis ostentarent, travecti per Tycham simul ad libertatem simul ad arma vocantes, in Achradinam convenire iubent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 271:1)
iam unis foribus Hexapyli apertis coepti erant recipi, cum praetores intervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 415:1)
sed surdae ad ea omnia aures concitatae multitudinis erant, nec minore intus vi quam foris portae effringebantur, effractisque omnibus toto Hexapylo agmen receptum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 416:1)
inde terra marique simul coeptae oppugnari Syracusae, terra ab Hexapylo, mari ab Achradina, cuius murus fluctu adluitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 429:1)
ipse hibernacula quinque milia passuum ab Hexapylo - Leonta vocant locum - communiit aedificavitque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 504:1)
iam mille armatorum muri ceperant partem, cum ceterae admotae sunt copiae pluribusque scalis in murum evadebant signo ab Hexapylo dato, quo per ingentem solitudinem erat perventum, quia magna pars in turribus epulati aut sopiti vino erant aut semigraves potabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 358:1)
prope Hexapylon est portula;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 360:1)
sub lucem Hexapylo effracto Marcellus omnibus copiis urbem ingressus excitavit convertitque omnes ad arma capienda opemque, si quam possent, iam captae prope urbi ferendam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 364:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION