라틴어 문장 검색

Super filiam immodestam confirma custodiam, ne quando faciat te in opprobrium venire inimicis, in detractionem in civitate et obiectionem plebis, et confundat te in multitudine populi.
고집 센 딸은 철저하게 감시하여라. 그러지 않으면 그 애가 원수들 앞에서 너를 웃음거리로 만들리라. 또 동네의 소문과 주민들의 이야깃거리가 되어 큰 무리 앞에서 너를 부끄럽게 하리라. (불가타 성경, 집회서, 42장11)
Iamque (ut solent extrema metuentibus etiam ficta placere), fama circumlata fines haud procul limitum esse nostrorum, exercitus vociferans immodeste, dari sibi copiam transeundi Tigridis flagitabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 6장 11:4)
Contra Augustus escensis amnicis lembis, saeptus ipse quoque multitudine castrensium ordinum, tutius prope ripas accessit, signorum fulgentium nitore conspicuus, et immodestis gestibus murmureque barbarico tandem sedato, post dicta et audita ultro citroque versus, amicitia media sacramenti fide firmatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 3장 5:1)
nam inter Vibullium praetorem et plebei tribunum Antistium ortum certamen, quod immodestos fautores histrionum et a praetore in vincla ductos tribunus omitti iussisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 28장2)
decimam legionem contumacius parentem cum ignominia totam dimisit, item alias immodeste missionem postulantes citra commoda emeritorum praemiorum exauctorauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 24장 2:1)
Ipsumque genus iocandi non profusum nec immodestum, sed ingenuum et facetum esse debet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 133:4)
Vel heri in vino quam immodestus fuisti!
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 322)
illae vero pessimae artes, testem subornatum in subsellia adversarii mittere, ut inde excitatus plus noceat vel dicendo contra reum cum quo sederit, vel, cum adiuvisse testimonio videbitur, faciendo ex industria multa immodeste atque intemperanter, per quae non a se tantum dictis detrahat fidem, sed ceteris quoque, qui profuerant, auferat auctoritatem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 63:1)
Minucius vero, cum iam ante vix tolerabilis fuisset rebus secundis ac favore volgi, tum utique immodice immodesteque non Hannibale magis victo ab se quam Q. Fabio gloriari:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 327:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION