라틴어 문장 검색

Perfruere vita cum uxore, quam diligis, cunctis diebus vitae instabilitatis tuae, qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuae: haec est enim pars in vita et in labore tuo, quo laboras sub sole.
태양 아래에서 너의 허무한 모든 날에, 하느님께서 베푸신 네 허무한 인생의 모든 날에 사랑하는 여인과 함께 인생을 즐겨라. 이것이 네 인생과 태양 아래에서 애쓰는 너의 노고에 대한 몫이다. (불가타 성경, 코헬렛, 9장9)
Is igitur tibi eligendus est in amicum, quem non iracundiae furor inquietet, non instabilitas dividat, non conterat suspicio, non verbositas a debita gravitate dissolvat.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:1)
Sed postquam universalis artifex universa suarum vultibus naturarum investivit, omniaque sibi invicem legitimis proportionum connubiis maritavit, volens ut nascendi, occidendique mutuae relationis circuitu per instabilitatem [0453D] stabilitas, per finem infinitas, per temporabilitatem aeternitas rebus occiduis donaretur, rerumque series seriata reciprocatione nascendi jugiter texeretur, statuit, ut expressae conformationis monetata sigillo, sub derivandae propagationis calle legitimo, ex similibus similia educerentur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:16)
At comes Reymundus, metuens Laodiceam et Tortosam urbes, quas difficili labore subjugaverat, ex Boemundi avaritia et instabilitate amittere, cum plurima manu suorum sequacium remansit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 120:7)
De saecularium instabilitate.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 188:1)
Cum igitur in eorum terram fueris ingressus, quos advertis propter levitatem, inquietudinem, et instabilitatem morum, possessione dejectos, tu teneto constantiam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 11:20)
Apostolicus vero cum cognovisset de instabilitate vel mendatia eorum, statim supra ducem eorum vel suis consentaneis anathema posuit, si ipse sacramenta, quae promiserat domno Pippino regi et domno Carolo itemque regi, non adimplesset.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 787 96:7)
Si beatitudo est summum naturae bonum ratione degentis nec est summum bonum quod eripi ullo modo potest, quoniam praecellit id quod nequeat auferri, manifestum est quin ad beatitudinem percipiendam fortunae instabilitas aspirare non possit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 3:8)
204. Hodierna mundi condicio “generat sensum instabilitatis et incertitudinis, qui sua ex parte alit formas egoismi communis”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 262:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION