라틴어 문장 검색

Germinet et exsultet laetabunda et laudans. Gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron; ipsi videbunt gloriam Domini, maiestatem Dei nostri.
수선화처럼 활짝 피고 즐거워 뛰며 환성을 올려라. 레바논의 영광과 카르멜과 사론의 영화가 그곳에 내려 그들이 주님의 영광을, 우리 하느님의 영화를 보리라. (불가타 성경, 이사야서, 35장2)
Tu autem, quia nunc ad corpus reuerti, et rursum inter homines uiuere debes, si actus tuos curiosius discutere, et mores sermonesque tuos in rectitudine ac simplicitate seruare studueris, accipies et ipse post mortem locum mansionis inter haec, quae cernis, agmina laetabunda spirituum beatorum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 4:5)
Sed inquirentibus nobis quaenam ratio et origo esset huiuscemodi figurae populabundus et errabundus et laetabundus et ludibundus multorumque aliorum id genus verborum, εὐεπιβόλωσ hercle Apollinaris noster videri sibi ait particulam istam postremam in quam verba talia exeunt vim et copiam et quasi abundantiam rei cuius id verbum esset demonstrare, ut laetabundus is dicatur qui abunde laetus sit, et errabundus, qui longo atque abundanti errore sit, ceteraque omnia ex ea figura ita dici ostendit, ut productio haec et extremitas largam et fluentem vim et copiam declararet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION