라틴어 문장 검색

atque ego rebar, si quod inesset mutis animalibus tacitum ac naturale sacramentum, agnitione ac miseratione quadam inductum equum illum meum hospitium ac loca lautia mihi praebiturum:
(아풀레이우스, 변신, 3권 23:5)
Sed mihi, ne rudimentum servitii perhorrescerem scilicet, novus dominus loca lautia prolixe praebuit:
(아풀레이우스, 변신, 9권 11:3)
magna enimuero lautia sunt, propter quae mensam et lacunaria sua parricidae potius quam lucem innocentes intueri maluerint.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 11:3)
cuius si convivio tectoque succedas, dapes Cleopatricas et loca lautia putas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 8:2)
locus inde lautiaque legatis praeberi iussa, et muneris ergo in singulos dari ne minus dena milia aeris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 584:1)
ad hoc aedes liberae, loca, lautia legatis decreta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 238:3)
Macedones deducti extra urbem in villa publicam, ibique eis locus et lautia praebita et ad aedem Bellonae senatus datus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 301:2)
et Eumeni absenti et praesenti Attalo gratiae actae, et aedes liberae locus lautia decreta, et munera data, equi duo, bina equestria arma et vasa argentea centum pondo et aurea viginti pondo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 262:1)
qui cum legatos se esse missos ab rege dicerent ad purganda crimina, si qua de rege Issaei deferrent, quaesitum est, quid ita non adissent magistratum, ut ex instituto loca, lautia acciperent, sciretur denique venisse eos et super qua re venissent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 270:2)
ea introductus in curiam cum memorasset, senatus in formulam sociorum eum referri iussit, locum, lautia praeberi, agri Tarentini qui publicus populi Romani esset ducenta iugera dari, et aedes Tarenti emi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 195:1)
nam cum primo in veste candida visi essent, quod et gratulantis decebat, et, si sordidam vestem habuissent, lugentium Persei casum praebere speciem poterant, postquam consulti ab M. Iunio consule patres stantibus in comitio legatis, an locum, lautia senatumque darent, nullum hospitale ius in iis esse servandum censuerunt,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 222:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION