라틴어 문장 검색

Isto aspectu defixus obstupui et mirabundus steti, steterunt et membra quae iacebant ante.
(아풀레이우스, 변신, 2권 7:5)
"Tunc ut novitas consuevit ad repentinas visiones animos hominum pellere, multi numero mirabundi bestiam confluebant, quorum satis callenter curiosos aspectus Thrasyleon noster impetu minaci frequenter inhibebat;"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:54)
Cives autem Brugarum mirabundi tantum eos spectabant, neque transitus arcebant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 10:8)
Verum homines, ut nunc est, indiligentes aut curiosi circa eos sunt, eosque potius mirabundi spectant atque itineraria eorundem conficiunt quam effectus eorum prudenter et sobrie notant, praecipue effectus eorum comparativos, id est, cometa talis magnitudinis, talis coloris et lucis, conversionis radiorum, situs quatenus ad regionem coeli, tempestatis anni, semitae aut cursus, durationis, quales producat effectus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 2:4)
Unde tantum redisset subito mare, quo pridie refugisset, quaenam esset eiusdem elementi natura modo discors, modo imperio temporum obnoxia, mirabundi requirebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 29:2)
'aspexit' autem quasi mirabundus, quod fractus esset, cum putaret se gladium ferre Vulcanium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7344)
postquam audita vox in foro est praeconis patres in curiam ad decemviros vocantis, velut nova res, quia intermiserant iam diu morem consulendi senatus, mirabundam plebem convertit, quidnam incidisset, cur ex tanto intervallo rem desuetam usurparent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 406:1)
qui cum utramque mirabundam in se aciem vertisset, dictator exclamat Quinctium legatum et suos ab tergo adortos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 366:2)
cum parum decorum inter collegas certamen mirabundi patres conspicerent, Q. Servilius quando nec ordinis huius ulla inquit, nec rei publicae est verecundia, patria maiestas altercationem istam dirimet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 492:1)
cum mirabundus pater quidnam id esset consilii quaereret, toga reiecta ab umero latus succinctum gladio nudat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 95:1)
inprovisa res pavorem incutit Poenis, mirabundique unde tot hostes subito exorti prope deleto exercitu forent, unde tanta audacia, tanta fiducia sui victis ac fugatis, quis imperator duobus Scipionibus caesis exstitisset, quis castris praeesset, quis signum dedisset pugnae - ad haec tot tam necopinata primo omnium incerti stupentesque referunt pedem, dein valida inpressione pulsi terga vertunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 542:1)
consurgentem iam Fulvium Taurea Vibellius Campanus, per mediam vadens turbam, nomine inclamavit et, cum mirabundus quidnam sese vellet resedisset Flaccus, me quoque inquit iube occidi, ut gloriari possis multo fortiorem quam ipse es virum abs te occisum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 215:1)
ac primo conspectu tam foedae rei mirabundi parumper obstupuerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 346:2)
vix satis credere se quisque audisse, et alii alios intueri mirabundi velut ad somni vanam speciem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 400:1)
cum, quonam modo ea fieri possent, mirabundus Pausistratus percunctaretur, fidem petenti dedit agendae communiter rei aut tegendae silentio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 104:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION