라틴어 문장 검색

Quis igitur dubitet de bono mortis, cum id quod inquietum, id quod erubescendum, id quod inimicum nobis est, id quod violentum, id quod procellosum, et ad omnia vitia illecebrosum est, conquiescat et jaceat, et quasi fera claudatur cavea sepulcri, relinquatur rabies ejus exanimis, et emortua compago viscerum in terram resolvatur:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 2:1)
Quod et secundum litteram liquet, et proprie ac naturaliter carnis corruptelam indicio procellosae commotionis expressit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 5:2)
quia turbidis passionibus ac procellosis consummatur anima, deficientibus autem et velut arescentibus virtutem resumat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 6:9)
"Diem, qui dies ex ista nocte nascetur, aeterna mihi nuncupavit religio, quo, sedatis hibernis tempestatibus et lenitis maris procellosis fluctibus, navigabili iam pelago rudem dedicantes carinam primitias commeatus libant» mei sacerdotes:"
(아풀레이우스, 변신, 11권 5:8)
quae, licet temporibus Henrici Quarti, Henrici Quinti, et aliquibus annis Henrici Sexti ex una parte, et Edwardi Quarti ex altera, lucidis intervallis et felicibus cessationibus gavisae essent, nihilominus perpetuo, veluti nubes procellosae, regno imminebant, novos motus et calamitates minantes.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 8:5)
Sed paulo post, rege Scotiae in interiora regni sui se recipiente, cumque tempestas anni esset praeter modum procellosa et aspera, comes in Angliam reversus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 4:10)
Tum sola maxime utramque patitur intemperiem caeli vel sub axe frigido, vel aestuoso procellosoque.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 4:1)
Potest tamen, si vel parum late disposita vinea vel parum fructuosa caelumque non turbidum nec procellosum habeat, uno iugo contenta esse.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 7:1)
nam procelloso atque imbrifero cornuta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 4:3)
Interim per has notas, quas iam diximus, probatis apibus destinari debent pabulationes, eaeque sint secretissimae, et ut1 noster praecipit Maro, viduae 2 pecudibus, aprico et minime procelloso caeli statu:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 4장 1:1)
Primus dies quietum iter praebuit, proximus ei nondum quidem procellosus et tristis, obscurior tamen pristino non sine minis crescentis mali praeteriit, tertio ab omni parte caeli emicare fulgura et nunc internitente luce, nunc condita non oculos modo meantis exercitus, sed etiam animos terrere coeperunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 4장 3:1)
Nullum profundum mare, nullum vastum fretum et procellosum tantos ciet fluctus, quantos multitudo motus habet, utique si nova et brevi duratura libertate luxuriat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 7장 13:1)
ante procellosum scopulis errantibus aequor:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 658:1)
per mare magnum procellosum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 6283)
Quid referam timidae pro te pia vota puellae - Vota procelloso per mare rapta Noto?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 625)

SEARCH

MENU NAVIGATION