라틴어 문장 검색

Dominus sicut fortis egredietur, sicut vir proeliator suscitabit zelum; vociferabitur et conclamabit, super inimicos suos praevalebit.
주님께서 용사처럼 나가시고 전사처럼 사기를 돋우신다. 고함을 치시고 함성을 터뜨리시며 당신 적들을 압도하신다. (불가타 성경, 이사야서, 42장13)
Sed et si talis sit amator cui congruat bellatorem exsistere, studere debet ut eius cunctis appareat animositas manifesta, quia plurimum cuiusque probitati detrahitur, si timidus proeliator exsistat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 1장: 얻어진 사랑은 어떻게 관리되나 1:16)
Rex enim ipse Persarum, qui numquam adesse certaminibus cogitur, his turbinum infortuniis percitus, novo et nusquam antea cognito more, proeliatoris militis ritu prosiluit in confertos, et quia conspectior tegentium multitudine procul speculantibus visebatur, petitus crebritate telorum, multis stipatoribus stratis, abscessit, alternans regibilis acies, et ad extremum diei, nec mortium truci visu nec vulnerum territus, tandem tempus exiguum tribui quieti permisit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 7장 8:1)
Accitis igitur regis imperio proeliatoribus universis, strictoque comminus ferro, cum sanguis utrubique immensis caedibus funderetur, oppilatae sunt corporibus fossae latiorque via ideo pandebatur, et concursu copiarum ardenti iam civitate oppleta, cum omnis defendendi vel fugiendi spes esset abscisa, pecorum ritu armati et imbelles sine sexus discrimine truncabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 8장 4:1)
Conclusa oratione ad hunc gratissimum finem, ductoris gloria proeliator miles exsultans, speque prosperorum elatior, sublatis altius scutis, nihil periculosum fore vel arduum clamitabat, sub imperatore plus sibi laboris quam gregariis indicente.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 24:1)
nec eo minus et leno periurus et amator feruidus et seruulus callidus et amica illudens et uxor inhibens et mater indulgens et patruus obiurgator et sodalis opitulator et miles proeliator, sed et parasiti edaces et parentes tenaces et meretrices procaces.
(아풀레이우스, 플로리다 16:10)
sed hunc mitem erga amicos, modicum voluptatum, uno matrimonio, certis liberis egisse, neque minus proeliatorem, etiam si temeritas afuerit praepeditusque sit perculsas tot victoriis Germanias servitio premere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 73장4)
pluris tamen bonos proeliatores bella quam pax ferunt.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 37장 7:2)
hoccine meruerunt inopia flamma, ferrum pestilentia, pingues caedibus gladii et macri ieiuniis proeliatores?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 3:1)
quam tu adhuc iuvenis inter hostiles conspicatus catervas, atque illic in acie contrariae partis adamatam, nil per obstantes repulsus proeliatores, desiderii brachio vincente rapuisti, philosophiam scilicet, quae violenter e numero sacrilegarum artium exempta raso capillo superfluae religionis ac supercilio scientiae saecularis amputatisque pervetustarum vestium rugis, id est tristis dialecticae flexibus falsa morum et illicita velantibus, mystico amplexu iam defaecata tecum membra coniunxit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION