라틴어 문장 검색

Hinc Anaxagoras lapides e caelo lapsuros et putealem limum contrectans, tremores praedixerat terrae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 21:1)
Si deerit fluens unda, putealis quaeratur in vicino, quae non sit haustus profundi, non amari saporis aut salsi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 1:2)
tertia putealis collina vel quae non infima valle reperitur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 2:4)
Sive igitur, ut dixi, praeterfluens unda vel putealis canalibus immissa fuerit, virgis ac lapidibus aggeretur apium causa, Pontibus ut crebris possint consistere, et alas Pandere ad aestivum solem, si forte morantis Sparserit, aut praeceps Neptuno immerserit Eurus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 5장 5:1)
multi praecipites nymphis putealibus alte inciderunt ipso venientes ore patente:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 38:1)
quod etiam Lucretius exsequitur, et trahit in argumentum putealem aquam, quae aestate frigidissima est, hieme vero tepidior.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 512)
praeterea typos tibi mando quos in tectorio atrioli possim includere et putealia sigillata duo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 10 6:3)
Ut quos dux Poenus mersit putealibus undis Et iacto canas pulvere fecit aquas . Sex bis ut Icaridos famulae periere procique, Inque caput domini qui dabat arma procis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 18:7)
quo, prout libuisset, effuso coctilibus aquis ingerebamur, quarumque 2 fotu cruditatem nostram tergente resoluti aut fontano deinceps frigore putealique aut fluviali copia solidabamur:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION