라틴어 문장 검색

Posuerunt enim quod subtilissimo vapore paludum Maeotidarum inter duos solstitiales positarum, inter quos maximus discursus planetarum est, nutriuntur corpora planetarum, ita quod quando illum attrahunt ex gravitate deprimuntur et retrogradandur, et quando eundem digerunt, elevantur et cursu diriguuntur;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 8:4)
Oritur enim sol non indidem semper, sed aut 'aequinoctialis' oriens dicitur, cum in circulo currit qui appellatur ἰσημερινόσ, aut 'solstitialis,' quae sunt θεριναι` τροπαί, aut ' brumalis,' quae sunt χειμεριναι` τροπαί . Item cadit sol non in eundem semper locum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 6:1)
Fit enim similiter occasus eius aut 'aequinoctialis' aut 'solstitialis' aut 'brumalis.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 7:1)
Sed qui ab aestiva et solstitiali orientis meta venit, Latine 'aquilo,' βορέασ Graece dicitur, eumque propterea quidam dicunt ab Homero αἰθρηγενέτην appellatum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 10:1)
De conversione foliorum in arbore olea brumali et solstitiali die;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, VII 1:1)
et scriptum et creditum est, folia olearum arborum brumali et solstitiali die converti et quae pars eorum fuerit inferior atque occultior, eam supra fieri atque exponi ad oculos et ad solem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, VII 2:1)
Primum ne stirpes aut spinas 4 validiorisve 5 incrementi herbas inesse patiamur, atque alias ante hiemem per autumnum exstirpemus, ut rubos, virgulta, iuncos, alias sic vellamus, ut 6 intuba ac solstitialis spinas;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 1:2)
Nec ratio solis simplex [et] recta patescit, quo pacto aestivis e partibus aegocerotis brumalis adeat flexus atque inde revertens canceris ut vertat metas ad solstitialis, lunaque mensibus id spatium videatur obire, annua sol in quo consumit tempora cursu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 24:1)
Cum solstitiali die, qui Saturnaliorum festa quibus illa convivia celebrata sunt consecutus est, forensi cura vacuus laetiore animo essem domi, eo Eusebius cum paucis e sectatoribus suis venit, statimque vultu renidens:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 9:2)
Addit Mysiae nominatim Gargara, quod ea urbs posita in imis radicibus Idae montis defluentibus inde humoribus inrigetur, possique videri solstitiales imbres non magnopere desiderare.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 15:1)
At medios ignes coeli, rabidique Leonis Solstitiale caput nemorosus submovet Othrys.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:40)
dierum, aut solstitialis XII.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2696)
postea solstitialis annus repertus est, qui XII.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2845)
mox maiore cura annum esse magnum voluerunt omnibus planetis in eundem recurrentibus locum, et hic fit, ut supra diximus, secundum Ciceronis Hortensium post annos xii DCCCCLIIII solstitiales scilicet:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2847)
natura, cui ultra centum et viginti solstitiales annos concessum non est;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6534)

SEARCH

MENU NAVIGATION