라틴어 문장 검색

Itaque humo late stagnante, altero die militi requie data, imperator ipse praegressus, constratis periculis multis ex utribus pro copia pontibus, itidemque navibus confectis e palmarum trabibus exercitum non sine difficultate traduxit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 3장 11:1)
Et stagnantibus civitatis residuis membris, quae tenduntur in planitiem molliorem, montes soli et quicquid insularum celsius eminebat, a praesenti metu defendebatur:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 18:1)
In quibusdam vero locis de inundatione fluminum aquis in plano stagnantibus autumnalis satio ita impedita est, ut penitus nihil frugum ante verni temperiem seminaretur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 265:5)
De summo vertice fons afluens bullis ingentibus scaturribat, perque prona delapsus evomebat undas argenteas, iamque rivulis pluribus dispersus ac valles illas agminibus stagnantibus irrigans in modum stipati maris vel ignavi fluminis cuncta cohibebat.
(아풀레이우스, 변신, 4권 6:5)
Lacunosis incilibus voragi- nosam, partim stagnanti palude fluidam et alibi subluvie caenosa lubricam.
(아풀레이우스, 변신, 9권 9:2)
nosti quo tempore pontus fuderit elatas scopulis stagnantibus undas, quis Phaëthonteis erroribus arserit annus, et clades te nulla rapit solusque superstes edomita tellure manes:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix49)
stagnantibus exilit antris longaevo cum patre Thetis desertaque mansit regia Neptuni famulis veneranda profundis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia71)
stagnant inmersa cruore corpora;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:51)
Sic, cum Thessaliam scopulis inclusa teneret Peneo stagnante palus et mersa negaret arva coli, trifida Neptunus cuspide montes impulit adversos:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:91)
Eodem anno continuis imbribus auctus Tiberis plana urbis stagnaverat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 76장1)
corrupta stagnantibus aquis insularum fundamenta, dein remeante flumine dilapsa.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 86장6)
A septentrione ingens in litus mare incumbit longeque agit fluctus et magna parte exaestuans stagnat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 4장 24:1)
ubi mollius solum repperit, stagnat insulasque molitur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 8:1)
"Nam flumen, quo latius fusum est, hoc placidius stagnat:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 14:11)
in scrobibus cruor et largus Phlegethontis aperti stagnat honos, saevoque vocat grandaeva tumultu
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 775:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION