라틴어 문장 검색

Dico enim quod in hac vita nil est laudabilius quam sapienter amare, et nullus ad plenum potest ea quae homines dignos laude constituunt adimplere, nisi amoris haec faciat compulsione suasus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 7:4)
Heu tibi, miser Brito, qui non es veritus ad feminae cuiuscunque suasum tuae mortis appetere locaí, et cogens contra Britonem calcaribus equum ipsum acuto coepit impetere gladio et crudeli verberatione concutere;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 8:7)
Dux autem visa illorum audacia et repugnatione, et quia de omnibus suis non amplius quam septingenti equites secum remanserant, et quia instinctu et [0563B] suasu ejusdem comitis universi principes abierant, in littore maris viam continuantes, movit et ipse castra ab obsidione, via regia secus maritima usque ad civitatem Assur praecedentes comprimores consecutus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 102:7)
Post quem Richomeres, domesticorum comes, imperatu eiusdem Gratiani motus e Galliis, properavit ad Thracias, ductans cohortes aliquas nomine tenus, quarum pars pleraque deseruerat, ut iactavere quidam, Merobaudis suasu, veriti ne destitutae adminiculis Galliae vastarentur licenter, Rheno perrupto.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 4:1)
adhuc enim, Maxime, quantum equidem animaduerti, nusquam mulier magiam nominauit, sed ordinem repetiuit eundem, quem ego paulo prius, de longa uiduitate, de remedio ualetudinis, de uoluntate nubendi, de meis laudibus, quas ex Pontiano cognouerat, de suasu ipsius, ut mihi potissimum nuberet.
(아풀레이우스, 변명 78:17)
. Ego simul voluntariae fugae voto et liberandae virginis studio, sed et plagarum suasu, quae mel saepicule commonebant, equestri celeritate quadripedi cursu solum replaudens virgini delicatas voculas adhinnire temptabam.
(아풀레이우스, 변신, 6권 6:1)
"Iam tibi ego probe suasum et confirmatum animi amatorem illum alacrem vadimonium sistam,"
(아풀레이우스, 변신, 9권 19:5)
Apologus Aesopi Phrygis memoratu non inutilis AESOPUS ille e Phrygia fabulator haut immerito sapiens existimatus est, cum quae utilia monitu suasuque erant, non severe neque imperiose praecepit et censuit, ut philosophis mos est, sed festivos delectabilesque apologos commentus, res salubriter ac prospicienter animadversas in mentes animosque hominum cum audiendi quadam inlecebra induit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 1:1)
Maior, ut ignauus, nequiquam talia suasus Instat, ut e cunctis, fuerant tunc que sibi, iunctis Equalis, librae sub pondere, pars sit utrique.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IX. De duobus ursis et rege eorum 10:6)
Matris in occasu, patris egri denique suasu Constat id inuentum, ne mox post fata parentum Tempus deleret proprium quod nomen inheret;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIV. De mulo, uulpe et lupo 37:8)
Nam vereor hera ne ob meum suasum indigne iniuria afficiatur:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 18)
Quo genere aut qua in patria nata sit aut quibus parentibus, ne temere hanc te emisse dicas suasu atque impulsu meo, volo te percontari.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 4109)

SEARCH

MENU NAVIGATION