라틴어 문장 검색

Ut Menelao Laconi quaedam fuit suaviloquens iucunditas, et quod alio in loco dixerit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 8:2)
sed vel uti pueris absinthia taetra medentes cum dare conantur, prius oras pocula circum contingunt mellis dulci flavoque liquore, ut puerorum aetas inprovida ludificetur labrorum tenus, interea perpotet amarum absinthi laticem deceptaque non capiatur, sed potius tali facto recreata valescat, sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur tristior esse quibus non est tractata, retroque volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti carmine Pierio rationem exponere nostram et quasi musaeo dulci contingere melle, si tibi forte animum tali ratione tenere versibus in nostris possem, dum perspicis omnem naturam rerum, qua constet compta figura.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 23:7)
nam vel uti pueris absinthia taetra medentes cum dare conantur, prius oras pocula circum contingunt mellis dulci flavoque liquore, ut puerorum aetas inprovida ludificetur labrorum tenus, interea perpotet amarum absinthi laticem deceptaque non capiatur, sed potius tali facto recreata valescat, sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur tristior esse quibus non est tractata, retroque volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti carmine Pierio rationem exponere nostram et quasi musaeo dulci contingere melle;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 1:5)
additur orator Cornelius suaviloquenti ore Cethegus Marcus Tuditano conlega Marci filius - et oratorem appellat et suaviloquentiam tribuit, quae nunc quidem non tam est in plerisque (latrant enim iam quidam oratores, non loquuntur), sed est ea laus eloquentiae certe maxima - is dictust ollis popularibus olim, qui tum vivebant homines atque aevum agitabant, flos delibatus populi - probe vero;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 15장 1:2)
ut Menelao Laconi quaedam fuit suaviloquens iucunditas breviloquentiam in dicendo colat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 20:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION