라틴어 문장 검색

Synodus Eugenii papae tempore Ludovici:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:1)
Hinc Nicaena synodus quasi exponens hanc generationem Filii ex Patre ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 49:14)
Athanasium episcopum eo tempore apud Alexandriam, ultra professionem altius se efferentem, scitarique conatum externa, ut prodidere rumores assidui, coetus in unum quaesitus eiusdem legis cultorum (synodus ut appellant) removit a sacramento quod optinebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 7장 7:1)
ibique congregata est synodus magna episcoporum Galliarum, Germanorum, Italorum in praesentia iamfati principis et missorum domni apostolici Adriani, quorum nomina haec sunt, Theofilactus et Stephanus episcopi.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 794 112:3)
Unde postulabant, ut secundo synodus pluribus aduenientibus fieret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II. 1:1)
Mota ergo ibi quaestione de pascha, uel tonsura, uel aliis rebus ecclesiasticis, dispositum est, ut in monasterio, quod dicitur Strenoeshalc, quod interpretatur sinus Fari, cui tunc Hild abbatissa Deo deuota femina praefuit, synodus fieri, et haec quaestio terminari deberet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 2:4)
Ut bis in anno synodus congregetur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V. 2:17)
Facta est autem haec synodus anno ab incarnatione Domini DCLXX tertio, quo anno rex Cantuariorum Ecgberct mense Iulio obierat, succedente in regnum fratre Hlothere, quod ipse annos XI et menses VII tenuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V. 3:5)
Et post multa huiusmodi, quae ad rectae fidei confessionem pertinebant, haec quoque sancta synodus suis litteris addit:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XV [XVII]. 1:3)
Cum ergo causa exigente synodus eadem coram nobilibus et frequentia populi, iubente apostolico papa, diebus aliquot legeretur, uentum est ad locum, ubi scriptum erat:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 5:8)
et synodus facta est ad Herutforda, praesente Ecgfrido rege, praesidente archiepiscopo Theodoro, utillima, X capitulorum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV. 2:9)
Anno DCLXXX, synodus facta in campo Haethfeltha de fide catholica, praesidente archiepiscopo Theodoro;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV. 2:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION