라틴어 문장 검색

Plato philosophus in illo praeclarissimo Timaeo caelesti quadam facundia uniuersum mundum molitus, is igitur postquam de nostri quoque animi trinis potestatibus sollertissime disseruit et, cur quaeque membra nobis diuina prouidentia fabricata sint, aptissime docuit, causam morborum omnium trifariam percenset.
(아풀레이우스, 변명 47:1)
Sed uel praecipue luxuriae saeuitiaeque deditus epulas trifariam semper, interdum quadrifariam dispertiebat, in iantacula et prandia et cenas comisationesque, facile omnibus sufficiens uomitandi consuetudine.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 13장 1:1)
sed positis castris apud Asturam flumen trifariam diviso agmine tria simul Romanorum adgredi parant castra.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CANTABRICUM ET ASTURICUM 9:3)
hae tamen, sicut etiam de temporibus supra diximus, singulae trifariam dividuntur, ut sit prima, viridis, praeceps:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 2954)
Quibus trifariam diuisis, C pauperibus dederunt, centum his, a quibus retia acceperant, centum in suos usus habebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIII. 2:1)
interim die tertio cum verticem quem petierant Romani cepisse ac tenere se fumo significarent, tum vero trifariam divisis copiis consul valle media cum militum robore succedit, cornua dextra laevaque admovet castris;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 133:1)
quod roboris in exercitu erat trifariam divisum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 453:1)
duo trifariam divisa Callidromum et Rhoduntiam et Tichiunta - haec nomina cacuminibus sunt - occupavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 204:3)
et Attali auxilia trifariam aequo numero divisit, secum esse ipsum iuvenem iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 254:2)
exercitus spolia regis Antiochi referens trifariam dissipatus, alibi primum, alibi postremum agmen, alibi impedimenta, inter vepres in latebris ferarum noctem unam delituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 578:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION