라틴어 문장 검색

Cuius morum intolerantiae, haec quoque pernicies accedebat, quod cum ditaretur luctibus alienis, erat inexorabilis et crudelis, et intrepido corde durissimus, nec reddendae nec accipiendae rationis umquam capax, invisior Cleandro, quem agentem sub imperatore Commodo praefecturam, sublata vecordia, diversas legimus vexasse fortunas, et onerosior Plautiano, qui praefectus itidem sub Severo, ultra mortalem tumens cuncta confuderat, ni gladio perisset ultore.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 8:1)
Inter haec unus ex illis bacchatur effusius ac de imis praecordiis anhelitus crebros referens, velut numinis divino spiritu repletus, simulabat sauciam vecordiam, prorsus quasi deum praesentia soleant homines non sui fieri me liores sed debiles effici vel aegroti.
(아풀레이우스, 변신, 8권 15:5)
Quid enim superbius vel ingratus cogitare potest humana vecordia, si putaverit, cum carne pulchrum deus faciat hominem, animo castum ab homine fieri?
(아우구스티누스, 편지들, 35. (A. D. 412 Epist. CXLIV) Dominis Honorabilibus et Merito Suscipiendis Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribus In Omni Honorum Gradu Cirtensibus Augustinus Episcopum 2:5)
'Quidam,' inquit, 'L. Veratius fuit egregie homo inprobus atque inmani vecordia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 14:2)
ocius omnes surgimus, et primus quae te vecordia, Theseus Euryte, pulsat ait, qui me vivente lacessas Pirithoum violesque duos ignarus in uno?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 26:5)
Hocine est credibile aut memorabile Tanta vecordia innata cuiquam ut siet Ut malis gaudeant atque ex incommodis Alterius sua ut comparent commoda?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 15)
prorsus in facie vultuque vecordia inerat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 15장7)
quae contentio divina et humana cuncta permiscuit eoque vecordiae processit, ut studiis civilibus bellum atque vastitas Italiae finem faceret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 5장2)
ita formidine quasi vecordia exagitari.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 72장5)
At Numidae, saepe antea vineis Romanorum subuersis, item incensis, non castelli moenibus sese tutabantur, sed pro muro dies noctisque agitare, male dicere Romanis ac Mario vecordiam obiectare, militibus nostris Iugurthae servitium minari, secundis rebus feroces esse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 94장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION