라틴어 문장 검색

sed quae gignuntur statim vieta et mollia atque in principio sunt uvida, non matura mox fiunt, sed putria.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, II 6:3)
tristis item vetulae vitis sator atque <vietae> temporis incusat momen saeclumque fatigat, et crepat, antiquum genus ut pietate repletum perfacile angustis tolerarit finibus aevom, cum minor esset agri multo modus ante viritim;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 26:9)
nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum corpore nec membris incussam sidere cretam, nec nebulam noctu neque arani tenvia fila obvia sentimus, quando obretimur euntes, nec supera caput eiusdem cecidisse vietam vestem nec plumas avium papposque volantis, qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim, nec repentis itum cuiusvis cumque animantis sentimus nec priva pedum vestigia quaeque, corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 10:1)
unde et vietos dicimus curvos per senectutem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 313)
sed tamen necesse fuit esse aliquid extremum et, tamquam in arborum bacis terraeque fructibus, maturitate tempestiva quasi vietum et caducum, quod ferendum est molliter sapienti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 7:3)
Ego enim possum vel nescire, quae vis sit cordis ad vivendum, vel suspicari contractum aliquo morbo bovis exile et exiguum et vietum cor et dissimile cordis fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 53:2)
ego enim possum vel nescire, quae vis sit cordis ad vivendum, vel suspicari contactum aliquo morbo bovis exile et exiguum et vietum cor et dissimile cordis fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 53:2)
Tactionum Apollonii a Vieta restitutum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. IV. De Inventione Orbium Ellipticorum, Parabolicorum & Hyperbolicorum ex umbilico dato. 30:2)
Ut siquis violas rigidumve papaver in horto liliaque infringat fulvis horrentia linguis, marcida demittant subito caput illa vietum nec se sustineant spectentque cacumine terram:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 23:10)
oblita lactis iam vieto in pectore matris tetendit serus infans ubera, nec ante partu de senili effusus est quam praedicaret virginem plenam Deo.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium15)
talibus edictis urbs informata refugit errores veteres et turbida ab ore vieto nubila discussit, iam nobilitate parata aeternas temptare vias Christumque vocante magnanimo ductore sequi et spem mittere in aevum.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권157)
cessisse parentibus omne idolium semper feliciter et pede dextro, enumerat longi vim temporis, excitat ipsam crinibus albentem niveis et fronte vietam, ore reposcentem querulo sua numina Romam.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 229)
praecipitet Scythica iuvenis pietate vietum votivo de ponte patrem (sic mos fuit olim), caedibus infantum fument Saturnia sacra flebilibusque truces resonent vagitibus arae.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2105)
mox et triformis angelorum trinitas senis revisit hospitis mapalia, et iam vietam Sarra in alvum fertilis munus iuventae mater exsanguis stupet, herede gaudens, et cachinni paenitens.
(프루덴티우스, Psychomachia, preface 11)
qui sudor vietis et quam malus undique membris crescit odor, cum pene Soluto indomitam properat rabiem sedare, neque illi iam manet umida creta colorque stercore fucatus crocodili iamque Subando tenta cubilia tectaque rumpit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 124)

SEARCH

MENU NAVIGATION