라틴어 문장 검색

quapropter, ut semper, eleganter Afranius hoc scriptum relinquat:
(아풀레이우스, 변명 11:7)
Cum significandum autem est coactius quid factum et festinantius, tum rectius praemature factum id dicitur quam mature, sicuti Afranius dixit in togata, cui nomen est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XI 9:1)
Quod Afranius poeta prudenter et lepide Sapientiam filiam esse Usus et Memoriae dixit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, VIII 1:1)
EXIMIE hoc atque verissime Afranius poeta de gignenda conparandaque Sapientia opinatus est, quod eam filiam esse Usus et Memoriae dixit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, VIII 2:1)
Versus Afrani sunt in togata, cui Sellae nomen est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, VIII 4:1)
Afranius in Consobrinis:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XII 4:1)
Afranius in togata:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VI 6:1)
' Cur igitur Terentius 'paenitet nostri,' non 'nostrum,' et Afranius 'nostri miseritus est, ' non 'nostrum'?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VI 12:3)
Cum iam non longe a castris Scipionis abesset, quae eum necesse erat praetergredi, Labienus Afraniusque cum omni equitatu levique armatura ex insidiis adorti agmini eius extremo se offerunt atque ex collibus proximis exsistunt.
(카이사르, 아프리카 전기 69:1)
Sittius interim pulso exercitu Saburrae praefecti Iubae ipsoque interfecto cum iter cum paucis per Mauretaniam ad Caesarem faceret, forte incidit in Faustum Afraniumque qui eam manum habebant qua Uticam diripuerant, iterque in Hispaniam intendebant et erant numero circiter mille.
(카이사르, 아프리카 전기 95:2)
Itaque celeriter nocturno tempore insidiis dispositis eos prima luce adortus praeter paucos equites qui ex primo agmine fugerant, reliquos aut interfecit aut in deditionem accepit, Afranium et Faustum cum coniuge et liberis vivos capit.
(카이사르, 아프리카 전기 95:3)
Paucis post diebus dissensione in exercitu orta Faustus et Afranius interficiuntur;
(카이사르, 아프리카 전기 95:4)
Afranio legato praesidiis tenebantur.
(카이사르, 내란기, 1권 37:3)
Fabius, ut erat imperatum, adhibita celeritate praesidium ex saltu deiecit magnisque itineribus ad exercitum Afrani contendit.
(카이사르, 내란기, 1권 37:5)
His rebus constitutis equites auxiliaque toti Lusitaniae a Petreio, Celtiberiae, Cantabris barbarisque omnibus, qui ad Oceanum pertinent, ab Afranio imperantur.
(카이사르, 내란기, 1권 38:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION