라틴어 문장 검색

didicisti enim non posse nos Amafinii aut Rabirii similes esse, qui nulla arte adhibita de rebus ante oculos positis vulgari sermone disputant, nihil definiunt nihil partiuntur nihil apta interrogatione concludunt, nullam denique artem esse nec dicendi nec disserendi putant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 7:2)
Iam vero physica, si Epicurum id est si Democritum probarem, possem scribere ita plane ut Amafinius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 8:1)
ipse enim Epicurus, a quo omnes Catii et Amafinii, mali verborum interpretes, proficiscuntur, dicit :
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 19 2:6)
itaque illius verae elegantisque philosophiae, quae ducta a Socrate in Peripateticis adhuc permansit et idem alio modo dicentibus Stoicis, cum Academici eorum controversias disceptarent, nulla fere sunt aut pauca admodum Latina monumenta sive propter magnitudinem rerum occupationemque hominum, sive etiam quod imperitis ea probari posse non arbitrabantur, cum interim illis silentibus C. Amafinius extitit dicens, cuius libris editis commota multitudo contulit se ad eam potissimum disciplinam, sive quod erat cognitu perfacilis, sive quod invitabantur inlecebris blandis voluptatis, sive etiam, quia nihil erat prolatum melius, illud quod erat tenebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 6:1)
post Amafinium autem multi eiusdem aemuli rationis multa cum scripsissent, Italiam totam occupaverunt, quodque maxumum argumentum est non dici illa subtiliter, quod et tam facile ediscantur et ab indoctis probentur, id illi firmamentum esse disciplinae putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 7:1)
409) 383 12 389 4 Africanus v. Cornelius Scipio Africani duo 274 18 Agamedes 276 16 Agamemno 263 31 (346 17) 348 26 369 16 386 22 portae Agragantinae 433 16 Aiax 268 11 322 4 353 1 385 6 386 23 387 2 Albinus v. Postumius Albucius, T. 453 1 Alcaeus 397 28 Alcibiades 356 26357 9 Alcidamas 277 17 Alcmaeo 322 4 Alei campi (Z 201) 349 12 Alexander Magnus 327 22 401 5 445 28 446 7 Alliennius, M. 385 20 Amafinius, C. 364 9.14 cf.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, I. NOMINA PROPRIA22)

SEARCH

MENU NAVIGATION