라틴어 문장 검색

QUI de virgine capienda scripserunt, quorum diligentissime scripsit Labeo Antistius, minorem quam annos sex, maiorem quam annos decem natam, negaverunt capi fas esse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 2:1)
Quid sororis ἔτυμον esse dixerit Labeo Antistius, et quid fratris P. Nigidius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, X 1:1)
LABEO ANTISTIUS iuris quidem civilis disciplinam principali studio exercuit et consulentibus de iure publice responsitavit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, X 2:1)
IN quadam epistula Atei Capitonis scriptum legimus, Labeonem Antistium legum atque morum populi Romani iurisque civilis doctum adprime fuisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 2:1)
Illi tamen procul dubio ad congrediendum in aequum locum non sunt ausi descendere praeter unum Antistium Turpionem.
(카이사르, 히스파니아 전기 25:5)
Quoniam ferocitas Antistii omnium mentes converterat ab opere ad spectandum, acies sunt dispositae.
(카이사르, 히스파니아 전기 25:9)
Multis de causis Caesar maiorem Galliae motum exspectans per Marcum Silanum, Gaium Antistium Reginum, Titum Sextium legatos dilectum habere instituit;
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 1장1)
Haec Gaius Antistius Reginus et Gaius Caninius Rebilus legati cum duabus legionibus obtinebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 83장3)
Gaium Antistium Reginum in Ambivaretos, Titum Sextium in Bituriges, Gaium Caninium Rebilum in Rutenos cum singulis legionibus mittit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 90장6)
Caesar Antistium Veterem e primoribus Macedoniae, absolutum adulterii, increpitis iudicibus ad dicendam maiestatis causam retraxit, ut turbidum et Rhescuporidis consiliis permixtum, qua tempestate Cotye [fratre] interfecto bellum adversus nos volverat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 38장3)
consulatum ei adceleraverat Augustus ut Labeonem Antistium isdem artibus praecellentem dignatione eius magistratus antiret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 75장2)
C. Asinio C. Antistio consulibus nonus Tiberio annus erat compositae rei publicae, florentis domus (nam Germanici mortem inter prospera ducebat), cum repente turbare fortuna coepit, saevire ipse aut saevientibus viris praebere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 1장1)
C. Antistio M. Suillio consulibus adoptio in Domitium auctoritate Pallantis festinatur, qui obstrictus Agrippinae ut conciliator nuptiarum et mox stupro eius inligatus, stimulabat Claudium consuleret rei publicae, Britannici pueritiam robore circumdaret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 25장1)
nam inter Vibullium praetorem et plebei tribunum Antistium ortum certamen, quod immodestos fautores histrionum et a praetore in vincla ductos tribunus omitti iussisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 28장2)
comprobavere patres, incusata Antistii licentia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 28장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION