라틴어 문장 검색

Prima luce, confirmata re ab exploratoribus, omnem equitatum, qui novissimum agmen moraretur, praemisit. His Q. Pedium et L. Aurunculeium Cottam legatos praefecit; T. Labienum legatum cum legionibus tribus subsequi iussit.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 11장3)
Reliquum exercitum Q. Titurio Sabino et L. Aurunculeio Cottae legatis in Menapios atque in eos pagos Morinorum a quibus ad eum legati non venerant ducendum dedit.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 22장5)
Eis militibus Quintum Titurium Sabinum et Lucium Aurunculeium Cottam legatos praeesse iussit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 24장5)
Lucius Aurunculeius compluresque tribuni militum et primorum ordinum centuriones nihil temere agendum neque ex hibernis iniussu Caesaris discedendum existimabant: quantasvis [magnas] copias etiam Germanorum sustineri posse munitis hibernis docebant: rem esse testimonio, quod primum hostium impetum multis ultro vulneribus illatis fortissime sustinuerint: re frumentaria non premi; interea et ex proximis hibernis et a Caesare conventura subsidia: postremo quid esse levius aut turpius, quam auctore hoste de summis rebus capere consilium?
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 28장3)
Id castelli nomen est. Hoc fere est in mediis Eburonum finibus, ubi Titurius atque Aurunculeius hiemandi causa consederant.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 32장4)
in Britannia classe ui tempestatis prope absumpta et in Gallia ad Gergouiam legione fusa et in Germanorum finibus Titurio et Aurunculeio legatis per insidias caesis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 25장 2:4)
Itaque et castra direpta sunt et Aurunculeium Cottam cum Titurio Sabino legatos amisimus.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 8:3)
praetores inde creati L. Veturius Philo, T. Quinctius Crispinus, C. Hostilius Tubulus, C. Aurunculeius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 88:1)
praetores sortiti provincias, C. Hostilius Tubulus urbanam, L. Veturius Philo peregrinam cum Gallia, T. Quinctius Crispinus Capuam, C. Aurunculeius Sardiniam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 104:1)
C. Aurunculeio eaedem in Sardinia legiones quibus P. Manlius Volso eam provinciam obtinuerat decretae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 110:1)
quod in L. Veturio, idem in C. Aurunculeio decretum ab senatu, latumque de prorogando imperio ad populum est, qui praetor Sardiniam provinciam cum duabus legionibus obtinuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 348:1)
quos ubi effusos consul videt, tribuno militum tertiae legionis C. Aurunculeio imperat ut equites legionis quanto maximo impetu possit in hostem emittat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 616:1)
postero die praetores creati M. Tuccius L. Aurunculeius Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 511:2)
praetores inde provincias sortiti sunt, L. Aurunculeius urbanam, Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 13:1)
L. Aurunculeio negotium ab senatu datum est ut triginta quinqueremes, viginti triremes faceret, quia fama erat Antiochum post proelium navale maiorem classem aliquanto reparare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 42:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION