라틴어 문장 검색

Quando igitur, inquit, contra naturam forte conversi in pedes, brachiis plerumque diductis, retineri solent, aegriusque tunc mulieres enituntur, huius periculi deprecandi gratia arae statutae sunt Romae duabus Carmentibus, quarum altera 'Postverta' , ' Prorsa' altera, a recti perversique partus et potestate et nomine.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XVI 5:1)
DOMITIO, homini docto celebrique in urbe Roma grammatico, cui cognomentum Insano factum est, quoniam erat natura intractabilior et morosior, ei Domitio Favorinus noster cum forte apud fanum Carmentis obviam venisset atque ego cum Favorino essem, Quaeso, inquit, te, magister, dicas mili num erravi quod, cum vellem δηυμγορίασ Latine dicere, 'contiones' dixi?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VII 2:1)
sane et 'haec monita' dicimus, ut Carmentis nymphae monita et deus auctor Apollo, et 'hos monitus', ut Persius hos pueris monitus patres infundere lippos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3312)
monitusque alibi monita dixit, ut Carmentis nymphae monita et deus auctor Apollo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 1021)
hic patrem suum occidit, suadente matre Nicostrata, quae etiam Carmentis dicta est, quia carminibus vaticinabatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 512)
nam antique vates carmentes dicebantur, unde etiam librarios qui eorum dicta perscriberent, carmentarios nuncupatos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3362)
alii nympham ideo dictam, quoniam qui res Arcadum scripserunt, tradunt sex feminas ibi fuisse quae nymphae vocarentur, in quis et Carmentem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3368)
est autem iuxta portam, quae primo a Carmente Carmentalis dicta est, post scelerata a Fabiis CCCVI, qui per ipsam in bellum profecti, non sunt reversi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3374)
vocibus Evander firmata mente parentis nave secat fluctus Hesperiarnque tenet, iamque ratem doctae monitu Carmentis in amnem egerat et Tuscis obvius ibat aquis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권280)
Carmentis portae dextro1 est via proxima Iano:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권133)
hospita Carmentis fidos intrasse penates diceris et longam deposuisse famem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권342)
me pulsum patria pelagique extrema sequentem Fortuna omnipotens et ineluctabile fatum his posuere locis matrisque egere tremenda Carmentis nymphae monita et deus auctor Apollo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 14:12)
dehinc progressus monstrat et aram et Carmentalem Romani nomine portam quam memorant, nymphae priscum Carmentis honorem, vatis fatidicae, cecinit quae prima futuros Aeneadas magnos et nobile Pallanteum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 15:2)
namque Galli seu vestigio notato humano, qua nuntius a Veiis pervenerat, seu sua sponte animadverso ad Carmentis saxo ascensu aequo, nocte sublustri cum primo inermem qui temptaret viam praemisissent, tradentes inde arma ubi quid iniqui esset, alterni innixi sublevantesque in vicem et trahentes alii alios, prout postularet locus, tanto silentio in summum evasere ut non custodes solum fallerent, sed ne canes quidem, sollicitum animal ad nocturnos strepitus, excitarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 501:1)
carmentis nymphae monita matris eius, quae Nicostrate dicta est, sed ideo Carmentis appellata a suis, quod divinatione fata caneret:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3361)

SEARCH

MENU NAVIGATION