라틴어 문장 검색

Virgo igitur ut praetaxavimus a coelestis regionis emergens confinio, in mundi passibilis tugurium, curru vitreo ferebatur, qui Junonis alitibus, nullius jugi ministerio disciplinatis, sed sibi spontanea voluntate conjunctis, trahebatur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:5)
Juno, quae jampridem joviales tactus fuerat dedignata, tanta fuit inebriata laetitia, ut crebro oculum praeludio, maritum ad venereas incitaret illecebras.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:17)
Jam flori parvo Juno dedit ubera roris, Quo primum partus lactet alumna suos.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:13)
enimuero fanum Iunonis antiquitus famigeratum;
(아풀레이우스, 플로리다 15:7)
"Sed eam protinus Ceres et Iuno continuantur visamque vultu tumido quaesiere cur truci supercilio tantam venustatem micantium oculorum coerceret."
(아풀레이우스, 변신, 5권248)
"sis meis extremis casibus Iuno Sospita, meque in tantis exanclatis laboribus defessam imminentis periculi metu libera."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:26)
"Ad istum modum supplicanti statim sese Iuno cum totius sui numinis augusta dignitate praesentat, et protinus Quam vellem inquit Per fidem nutum meum precibus tuis accommodare!"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:28)
"sic et cum sua Iunone Iuppiter ac deinde per ordinem toti dei."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:180)
Insequitur puella vultu honesta in deae Iunonis speciem similis;
(아풀레이우스, 변신, 10권 30:5)
Iam singulas virgines, quae deae putabantur, sui sequebantur comites, Iunonem quidem Castor et Pollux, quorum capita cassides ovatae stellarum apicibus insignes contegebant, sed et isti Castores erant scaenici pueri:
(아풀레이우스, 변신, 10권 31:4)
Postquam finitum est illud Paridis iudicium, Iuno quidem cum Minerva tristes et iratis similes e scaena redeunt, indignationem repulsae gestibus professae;
(아풀레이우스, 변신, 10권 34:1)
"Inde primigenii Phryges Pessinuntiam deum Matrem, hinc autochthones Attici Cecropeiam Minervam, illinc fluctuantes Cyprii Paphiam Venerem, Cretes sagittiferi Dictynnam Dianam, Siculi trilingues Stygiam Proserpinam, Eleusini vetustam deam Cererem, Iunonem alii, Bellonam alii, Hecatam isti, Rhamnusiam illi, et qui nascentis dei solis inchoantibus illustrantur radiis Aethiopes utrique priscaque doctrina pollentes Aegyptii, caerimoniis me propriis percolentes, appellant vero nomine reginam Isidem."
(아풀레이우스, 변신, 11권 5:3)
Quis enim ferat Iovi fulmina vibranti praeferri Migginem, Iunoni.
(아우구스티누스, 편지들, 5. (A. D. 390 Epist. XVI) 2:2)
Paelex aedem Iunonis ne tangito;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, III 4:2)
si tangit, Iunoni crinibus demissis agnum feminam caedito.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, III 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION