라틴어 문장 검색

indulserat ei ludicro Augustus, dum Maecenati obtem- perat effuso in amorem Bathylli;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 54장5)
atque ille, quamquam prompto ad capessendos honores aditu, Maecenatem aemulatus sine dignitate senatoria multos triumphalium consulariumque potentia antiit, diversus a veterum instituto per cultum et munditias copiaque et affluentia luxu propior.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 30장5)
igitur incolumi Maecenate proximus, mox praecipuus, cui secreta imperatorum inniterentur, et interficiendi Postumi Agrippae conscius, aetate provecta speciem magis in amicitia principis quam vim tenuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 30장7)
idque et Maecenati acciderat, fato potentiae raro sempiternae, an satias capit aut illos cum omnia tribuerunt aut hos cum iam nihil reliquum est quod cupiant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 30장8)
ceterum Augustus bellis civilibus Cilnium Maecenatem equestris ordinis cunctis apud Romam atque Italiam praeposuit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 11장5)
abavus tuus Augustus Marco Agrippae Mytilenense secretum, C. Maecenati urbe in ipsa velut peregrinum otium permisit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 53장5)
abavus meus Augustus Agrippae et Maecenati usurpare otium post labores concessit, sed in ea ipse aetate cuius auctoritas tueretur quidquid illud et qualecumque tribuisset;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 55장3)
Eo in tempore Nero Antii agens non ante in urbem regressus est quam domui eius, qua Palatium et Maecenatis hortos continuaverat, ignis propinquaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 39장1)
Ceterum si omisso optimo illo et perfectissimo genere eloquentiae eligenda sit forma dicendi, malim hercule C. Gracchi impetum aut L. Crassi maturitatem quam calamistros Maecenatis aut tinnitus Gallionis:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 26장 1:1)
desiderauit enim nonnumquam, ne de pluribus referam, et M. Agrippae patientiam et Maecenatis taciturnitatem, cum ille ex leui frigoris suspicione et quod Marcellus sibi anteferretur, Mytilenas se relictis omnibus contulisset, [et] hic secretum de comperta Murenae coniuratione uxori Terentiae prodidisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 66장 3:2)
aeger autem in domo Maecenatis cubabat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 72장 2:3)
in primis Maecenatem suum, cuius 'myrobrechis,' ut ait, 'cincinnos' usque quaque persequitur et imitando per iocum irridet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 86장 2:2)
Prima dicte mihi, summa dicende Camena,spectatum satis et donatum iam rude quaeris,Maecenas, iterum antiquo me includere ludo?
(호라티우스의 첫번째 편지, 011)
Atqui,si me uiuere uis sanum recteque ualentem,quam mihi das aegro, dabis aegrotare timenti,Maecenas, ueniam, dum ficus prima calorque dissignatorem decorat lictoribus atris,dum pueris omnis pater et matercula pallet.
(호라티우스의 첫번째 편지, 072)
Prisco si credis, Maecenas docte, Cratino,nulla placere diu nec uiuere carmina possuntquae scribuntur aquae potoribus;
(호라티우스의 첫번째 편지, 191)

SEARCH

MENU NAVIGATION