라틴어 문장 검색

postremo quia multitudinem hostium Pollio, iussa patris Radamistus obtendebant, pactus indutias abscedit, ut, nisi Pharasmanen bello absterruisset, Vmmidium Quadratum praesidem Syriae doceret quo in statu Armenia foret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 45장10)
copiae Orientis ita dividuntur, ut pars auxiliarium cum duabus legionibus apud provinciam Syriam et legatum eius Quadratum Vmmidium remaneret, par civium sociorumque numerus Corbuloni esset additis cohortibus alisque quae Cappadocia hiemabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 8장2)
accepitque eos centurio Insteius ab Vmmidio missus, forte prior ea de causa adito rege.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 9장3)
unde discordia inter duces, querente Vmmidio praerepta quae suis consiliis patravisset, testante contra Corbulone non prius conversum regem ad offerendos obsides quam ipse dux bello delectus spes eius ad metum mutaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 9장7)
Corbulo in Syriam abscessit, morte Vmmidii legati vacuam ac sibi permissam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 26장6)
Adhibitus in consilium a praefecto urbis audivi ex diverso agentes summae spei summae indolis iuvenes, Fuscum Salinatorem et Ummidium Quadratum, egregium par nec modo temporibus nostris sed litteris ipsis ornamento futurum.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 11 1:2)
Ummidia Quadratilla paulo minus octogensimo aetatis anno decessit usque ad novissimam valetudinem viridis, atque etiam ultra matronalem modum compacto corpore et robusto.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 24 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION