라틴어 문장 검색

huius enim sunt generis, cum ab Hannibale caesa apud Cannas sexaginta milia dicimus, et Vergilii Vergilium;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 245:1)
Is est (si recte existimo) Gallus poeta, quem flens quodam modo in postrema Bucolicorum parte Vergilius carmine leni decantat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 5:2)
Si vero et sonus nobis noster non rationabiliter displicet et me bene interpretatum illud vocabulum recognoscis, habes quod suscenseas Vergilio tuo, qui Herculem vestrum ad sacra, quae illi ab Evandro celebrantur, invitat hoc modo:
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 2:10)
Quod ex Cymaeo, id est ex Sibyllino carmine se fassus est transtulisse Vergilius, quoniam fortassis etiam illa vates aliquid de unico salvatore in spiritu audierat, quod necesse habuit confiteri.
(아우구스티누스, 편지들, 59. (A. D. Epist. CCLVIII) Domino Merito Suscipiendo et In Christo Dilectissimo Ac Desiderantissimo Fratri M Arci An O Augustinus In Domino salutem 5:8)
Quod Iulius Hyginus affirmatissime contendit, legisse se librum P. Vergilii domesticum, ubi scriptum esset et ora Tristia temptantum sensus torquebit amaror, non quod vulgus legeret sensu torquebit amaro.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXI 1:1)
VERSUS istos ex Georgicis Vergilii plerique omnes sic legunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXI 2:1)
Iovem lapidem, inquit, quod sanctissimum iusiurandum habitum est, paratus ego iurare sum Vergilium hoc numquam scripsisse, sed Hyginum ego verum dicere arbitror.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXI 5:2)
Non primus finxit hoc verbum Vergilius insolenter, sed in Lucreti invento usus est, non aspernatus auctoritatem poetae ingenio et facundia praecellentis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXI 6:1)
Non verba autem sola, sed versus prope totos et locos quoque Lucreti plurimos sectatum esse Vergilium videmus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXI 8:1)
Quibus verbis ignaviter et abiecte Vergilius usus esse dicatur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 1:1)
NONNULLI grammatici aetatis superioris, in quibus est Cornutus Annaeus, haut sane indocti neque ignobiles, qui commentaria in Vergilium composuerunt, reprehendunt quasi incuriose et abiecte verbum positum in his versibus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 2:1)
Eadem ratione idem Vergilius inamabilem dixit Stygiam paludem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 13:1)
Vergilii versus sunt e libro sexto:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVI 2:1)
Itaque Vergilius Cleopatram e navali proelio in Aegyptum fugientem vento iapyge ferri ait, ecum quoque Apulum eodem quo ventum vocabulo 'iapygem' appellavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 24:1)
sic 'flaventes comae' et, quod mirari quosdam video, frondes olearum a Vergilio ' flavae ' dicuntur, sic multo ante Pacuvius aquam 'flavam' dixit et 'fulvum' pulverem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION