라틴어 문장 검색

Atque sane probabile est eius opinionem magis firmis et praegnantibus coniecturis fultam fuisse quam fuerat ea Columbi, cum enim duae illae magnae insulae, veteris et novis orbis, sint versus septentriones ipsa fabrica latae et exporrectae, versus austrum acuminatae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 16:4)
Itidem notatum est sagittas parvas ligneas absque cuspide ferrea, emissas ex sclopetis grandibus, altius penetrare in materiam ligneam (puta latera navium, ut similia), quam easdem sagittas ferro acuminatas, propter similitudinem substantiae ligni ad lignum, licet hoc ante in ligno latuerit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 271:11)
in eo quod utrique orbes versus septentriones lati sunt et exporrecti, versus austrum autem angusti et acuminati.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 291:2)
fragmenta testarum iubet hirta, inpolitis angulis, acuminata, informia, tergo iacentis sternerent.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.80)
sed plus cavendum est, ne sera propter iam propalati augmenta voluminis in aliquos forsitan incidamus vituperones, quorum fugere linguas cote livoris naturalitus acuminatas ne Demosthenis quidem Ciceronisque sententiae artifices et eloquia fabra potuere, quorum anterior orator Demaden, citerior Antonium toleravere derogatores;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Petronio suo salutem. 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION