라틴어 문장 검색

Quae si neglegis, Romanos deos neglegis, ex quo intellegens non Romanis initiatus sacris, et tamen Punica nomina tamquam nimium Romanorum altaribus deditus contemnis ac despicis.
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 2:16)
illic signa et aquilam amplexus religione sese tutabatur, ac ni aquilifer Calpurnius vim extremam arcuisset, rarum etiam inter hostis, legatus populi Romani Romanis in castris sanguine suo altaria deum commaculavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 39장9)
nec minus inhumana pars viae quam Cremonenses lauru rosaque constraverant, extructis altaribus caesisque victimis regium in morem;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 70장3)
admota altaribus uictima succinctus poparum habitu elato alte malleo cultrarium mactauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 32장 3:1)
effigiemque toro locat imaginem scilicet Aeneae, quia solent magi effigies eorum facere, propter quos carmen instituunt, ut in bucolicis limus ut hic durescit et haec ut cera liquescit et terque haec altaria circum effigiem duco.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5081)
vel certe, quia apud maiores arae non incendebantur, sed ignem divinum precibus eliciebant, qui incendebat altaria.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2002)
inprobant enim aruspices hostiam, quae admota altaribus re- luctatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3953)
"sacra certamina, praecerptos cibos et delibatos altaribus potus abhorretis."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 12장 1:14)
"Sic a caelo deorsum gravant et a deo vero ad materias avocant, vitam turbant, somnos inquietant, inrepentes etiam corporibus occulte, ut spiritus tenues, morbos fingunt, terrent mentes, membra distorquent, ut ad cultum sui cogant, ut nidore altarium vel hostiis pecudum saginati, remissis quae constrinxerant, curasse videantur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 27장 1:3)
haec ego, cum faceres altaria pinguia ture, te solitum memini prima rogare deos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 340)
Quis non altaribus illis inrita tura dedit?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 49:3)
Proximus ut steterat, spectans altaria vultu fumida terribili cur non ait utimur istis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 29:1)
annua vota tamen sollemnisque ordine pompas exsequerer, strueremque suis altaria donis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 3:5)
Putasne eius luctus aliquem finem esse debere, cuius primus dies et primus impetus ab altaribus publicis et fausta nuncupatione non abduxit patrem ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 73:1)
uxor illi de Palladiorum stirpe descendit, qui aut litterarum aut altarium cathedras cum sui ordinis laude tenuerunt, sane quia persona matronae verecundam succinctamque sui exigit mentionem, constanter adstruxerim respondere illam feminam sacerdotiis utriusque familiae, vel ubi educta crevit vel ubi electa migravit, filios ambo bene et prudenter instituunt, quibus comparatus pater inde felicior incipit esse, quia vincitur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 24:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION