라틴어 문장 검색

Si enim potestatem vultis coartare vocabuli et eius simpliciter attendere sonum, oportet instanti vos ratione asserere, mutis omnibus paradisi penitus introitum denegari, quum nunquam valeant id quod corde petunt articulatis vocibus indicare, naturalis linguae officii sibi istud inhibente defectu.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 33:6)
Cum in patrem eius, bello magno victum et urbe in qua erat capta, hostis gladio educto, regem esse ignorans, invaderet, diduxit adulescens os, clamare nitens, eoque nisu atque impetu spiritus vitium nodumque linguae rupit planeque et articulate elocutus est, clamans in ne rex Croesus occideretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, IX 3:1)
Quem in finem mandata eius usque ad curiositatem diligentissima erant et per articulos ordine digestos, inter quos plures erant plerunque quae ad inquisitionem quam quae ad negotiationem pertinerent, exigendo responsa particularia et articulata ad quaestiones suas respectiva.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 5:3)
aut de explicato motu linguae et labiorum et instrumentorum reliquorum usque ad editionem vocum articulatarum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 16:5)
Inter praerogativas instantiarum ponemus loco decimo octavo Instantias Viae, quas etiam Instantias Itinerantes et Instantias Articulatas appellare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 402:1)
quod sonorum tam accuratae differentiae, quales sint voces articulatae, per aerem undequaque vehantur, atque per foramina et poros etiam ligni et aquae (licet admodum extenuatae) penetrent, quin etiam repercutiantur, idque tam distincte et velociter;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 410:13)
nempe quod eodem tempore per spatia aeris devehantur et visibilium tot imagines, et vocis articulatae tot percussiones, et tot odores specificati, ut violae, rosae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 410:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION