라틴어 문장 검색

Quo nexu, qua lege meant, quo federe iuncti Lucifer et nostri Cillenius, assecla solis Nascentis, uexilla gerunt, famulantur eunti Alternantique uices, sibi quas partitur uterque, Alter in alterius usum transcribitur, alter Solis in occasu splendescit, solis in ortu Alter, et alterni sibi mutua nomina donant:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:7)
Cum sapphiro vero hyacinthus ejus insistendo vestigiis, ipsi velut assecla ancillando, praefati luminis nunquam fraudabatur aspectu, brevique [0435B] in superjecta distantia, ejus orbem currunt pariter aut sequuntur, aut una sequens stella, alteri praeeundi concedit obsequia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:73)
Praefata igitur mulier solo asseclarum vallata ternario, cum sui gressus maturationi insisteret, ecce, Natura celebri occursu illius amicans incessus, osculum salutatione dimidians, salutationem osculo syncopabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:13)
Omnes Londinum perducti sunt funibus utrinque alligati, ut equi in plaustro, et morte affecti, alii Londini et Wappingi, alii circa oras maritimas Cantii, Sussexiae, et Norfolciae, ut loco signorum nauticorum et lanternarum essent, quae Perkini asseclas a littoribus Angliae absterrere possent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 4:8)
Imo legimus quod postquam Otho imperator seipsum interfecisset ipsa misericordia (quae affectus est omnium tenerrimus) multos provocarit ad commoriendum ex mera animi compassione erga dominum suum, ut fidissimos asseclas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:19)
Curiarum asseclae pravi sunt quatuor:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 6:4)
non enim decere se arbitrabatur, cum praeturam gerere noluisset, asseclam esse praetoris.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 6장 4:3)
35. Lumen fidei in Iesum iter etiam illuminat omnium Deum quaerentium et propriam offert operam christianae doctrinae in dialogo cum diversarum religionum asseclis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 63:1)
Prae hac arrogantia, quae suam alere pergit attractionem suosque asseclas etiam nostra aetate, sanctus Irenaeus asserit fidem unam esse tantum, quia semper ducitur per specificam Incarnationis viam, nec umquam carnem historiamque Christi praetergreditur, quandoquidem Deus in ea plane se revelare voluit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 91:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION