라틴어 문장 검색

O dulci iucunda viro, iucunda parenti, salve, teque bona Iuppiter auctet ope, Ianua, quam Balbo dicunt servisse benigne olim, cum sedes ipse senex tenuit, quamque ferunt rursus voto servisse maligne, postquam es porrecto facta marita sene, dic agedum nobis quare mutata feraris in dominum veterem deseruisse fidem.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 671)
nam tibi de summa caeli ratione deumque disserere incipiam et rerum primordia pandam, unde omnis natura creet res, auctet alatque, quove eadem rursum natura perempta resolvat, quae nos materiem et genitalia corpora rebus reddunda in ratione vocare et semina rerum appellare suemus et haec eadem usurpare corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 2:2)
et non dicuntur latine, sed multorum aucto- ritas latinum facit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 572)
Unde omnis natura creet res, auctet alatque, Quoque eadem rursus natura perempta resolvat, ut ait Lucretius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 11:2)
Mercvrivs Vt vos in vostris voltis mercimoniis emundis vendundisque me laetum lucris adficere atque adiuvare in rebus omnibus et ut res rationesque vostrorum omnium bene expedire voltis peregrique et domi bonoque atque amplo auctare perpetuo lucro quasque incepistis res quasque inceptabitis, et uti bonis vos vostrosque omnis nuntiis me adficere voltis, ea adferam, ea uti nuntiem quae maxime in rem vostram communem sient (nam vos quidem id iam scitis concessum et datum mi esse ab dis aliis, nuntiis praesim et lucro):
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol1)

SEARCH

MENU NAVIGATION