라틴어 문장 검색

mentis sinceritas computrescit in cariem;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:4)
Agens itaque negotiosam hiemem apud oppidum ante dictum, inter rumores, qui volitabant assidui, comperit Augustuduni civitatis antiquae muros spatiosi quidem ambitus sed carie vetustatis invalidos, barbarorum impetu repentino insessos, torpente praesentium militum manu, veteranos concursatione pervigili defendisse, ut solet abrupta saepe discrimina salutis ultima desperatio propulsare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 2장 1:1)
Hocque exinde veri simile visum est, quod postea intuta loca carieque nutantia, cum maligna, velut regentibus penetralium callidis, contemplabiliter machinae feriebant hostiles.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 9:2)
Ingentes aliae naves, extrusae rabidis flatibus, culminibus insedere tectorum (ut Alexandriae contigit) et ad secundum lapidem fere procul a litore contortae sunt aliquae, ut Laconicam prope Mothonen oppidum nos transeundo conspeximus, diuturna carie fatiscentem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 19:1)
Et ubi neglegentiae tanta est caries, exoptato die equestrium ludorum illucescente, nondum solis puro iubare, effusius omnes festinant praecipites, ut velocitate currus ipsos anteeant certaturos:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 31:1)
Ibi tune rectoris imperil caries tota stoliditatis apertius est profanata, qui cum abstinere inconsolabili malo rogaretur obnixe, inflexibilis mansit, ut videretur aures occlusisse ceris (quasi scopulos Sirenios transgressurus).
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 14:1)
Sed semel obsoleti coloris tunica collo inserta, non ante deponitur aut mutatur, quam diuturna carie in pannulos diffluxerit defrustata.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 5:3)
"Ibi capulos carie et vetustate semitectos, quis inhabitabant pulverei et iam cinerosi mortui, passim ad futurae praedae receptacula reseramus et, ex disciplina sectae servati noctis inlunio tempore, quo somnus obvius impetu primo corda mortalium validius invadit ac premit, cohortem nostram gladiis armatam ante ipsas fores Democharis velut expilationis vadimonium sistimus."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:64)
namque et mihi et ipsi domino cena par ac similis, oppido tamen tenuis aderat, lactucae veteres et insuaves illae, quae seminis enormi senecta ad instar scoparum in amaram caenosi succus cariem exolescunt.
(아풀레이우스, 변신, 9권 29:6)
Ibi deinde si labitur specillum, nondum caries est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장241)
si non labitur, sed aequali innititur, caries quidem, verum adhuc levis est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장242)
vehementiusque si iam carie vexatum est, quo crassior squama abscedat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장97)
neque alia facienda sunt, ubi caries nigritiesve in summo osse est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장11)
Albo finiri ex nigritie vitium, soliditate quadam ex carie manifestum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장15)
Si quando autem an altius descenderit utrumlibet, dubium est, in carie quidem expedita cognitio est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장17)

SEARCH

MENU NAVIGATION