라틴어 문장 검색

VII. Quapropter circumspectus plurimum, accito uno ex commilitonibus, eum ad regem, huiusmodi curarum tumultibus expeditum, dirigit, qui exploret, quae sit ei summa rei familiaris, improvisum, ut contigit, quaerens subiugare tormentis, si eius nollet obtemperare feralibus edictis.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 9:1)
- Christi populus adunatus non ultra dividitur, quem Podiensis episcopus circumspectum fore, paterne alloquitur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 63:3)
Et olim licet otiosae sint tribus, pacataeque centuriae, et nulla suffragiorum certamina, sed Pompiliani redierit securitas temporis, per omnes tamen quot orae sunt partesque terrarum, ut domina suscipitur et regina, et ubique patrum reverenda cum auctoritate canities, populique Romani nomen circumspectum et verecundum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 6:1)
At ego,quamquam cupienti voluntate praeditus,tamen religiosa formidine retardabar, quod enim sedulo percontaveram difficile religionis obsequium et castimoniorum abstinentiam satis arduam cautoque circumspectu vitam, quae multis casibus subiacet, esse muniendam.
(아풀레이우스, 변신, 11권 19:3)
Hoc simul reddet eum quem suspectum habemus cautum magis et circumspectum, ne novam praebeat suspicionis ansam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXI. DE SUSPICIONE 1:25)
Tum qui sequitur gregem circumspectus ac vigilans (id quod omnibus et omnium quadrupedum custodibus praecipitia) magna clementia moderetur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 26:1)
in cognoscendo autem ac decernendo mira uarietate animi fuit, modo circumspectus et sagax, interdum inconsultus ac praeceps, nonnumquam friuolus amentique similis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 15장 1:1)
vix habeo tenuem, quae tegat ossa, cutem, corpore sed mens est aegro magis aegra, malique in circumspectu stat sine fine sui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 622)
non quia inbecillus erat, sed quia circumspectus.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 16:2)
Pro quocumque illud nobis respondeamus, sapientissimos quoque viros multa delinquere, neminem esse tam circumspectum, cuius non diligentia aliquando sibi ipsa excidat, neminem tam maturum, cuius non gravitatem in aliquod fervidius factum casus impingat, neminem tam timidum offensarum, qui non in illas, dum vitat, incidat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 150:2)
In media nos sui parte constituit et circumspectum omnium nobis dedit;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 28:2)
qui ubi redierunt rettuleruntque eo se unde in omnes partes circumspectus esset longe lateque silentium ac solitudinem vidisse, extemplo consul cohortes expeditas in urbem induxit, ceteros interim castra communire iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 485:1)
ipse postero die, ut detineret regem ab circumspectu rerum aliarum, prima luce medio in alveo cum stationibus hostium proelium commisit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 446:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION