라틴어 문장 검색

Qui tale facinus praesumere omnino contradixit, cum vice filii sibi sit constitutus, et nihil causae vel mali adhuc in eo repererit, unde perditionis ejus consectaneus et socius fiat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 44:7)
propter quod illum ceteri quique Frontonianorum utpote consectaneum aemulati, cur veternosum dicendi genus imitaretur, oratorum simiam nuncupaverunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Constantio suo salutem 2:2)
quibus vix potuistis adduci ut praefecturam philosophiae iungeretis, cum vos consectanei vestri Plotini dogmatibus inhaerentes ad profundum intempestivae quietis otium Platonicorum palaestra rapuisset, cuius disciplinae tunc fore adstruxi liberam professionem, cum nil familiae debuisses.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Eutropio suo Salutem. 2:1)
CONTIO Refert historia saecularis, dilectissimi, quendam philosophorum discipulis advenientibus prius tacendi patientiam quam loquendi monstrasse doctrinam et sic incipientes quosque inter disputantium consectaneorum cathedras mutum sustinuisse quinquennium, ut etiam celeriora quorumpiam ingenia non liceret ante laudari quam deceret agnosci.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 4:1)
quorum ego graduum differentiam observans illum Philagrium cordis oculo semper inspicio, cui me animus potentialiter notum morum similitudine facit, nam licet bonis omnibus placeas, nemo te plus valuit intrinsecus intueri quam qui forinsecus affectat imitari, sane qualiter studiorum tuorum consectaneus fiam, consequa paginae parte reserabitur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION