라틴어 문장 검색

miserum dolentis interiectio, ac si diceret 'nefas'. et quid est 'miserum' subiunxit dicens 'septena quotannis corpora natorum'. septena quotannis quidam septem pueros et septem puellas accipi volunt, quod et Plato dicit in Phaedone et Sappho in lyricis et Bacchylides in dithyrambis et Euripides in Hercule, quos liberavit secum Theseus, quorum haec nomina feruntur hippoforbas et libi idest arcadis antimachus euandri mnesteus sumiani phidocus ramuntis demolion cydani puriesion celei puellae haec peribea alcatim medippe pyrii iesione celei andromache eurimedontis seupymedusa polixeni europe laodicit milita triaconi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 213)
scuta etiam invertentes propter numina illic depicta, ne eorum simulacra cadaveris polluerentur aspectu, sicut habuisse Arcades Bacchylides in dithyrambis dicit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 933)
Etenim, sicut ille suspicatur, et ex istis modis, quibus hic usitatus versus efficitur, post anapaestus, procerior quidam numerus, effloruit, inde ille licentior et divitior fluxit dithyrambus, cuius membra et pedes, ut ait idem, sunt in omni locupleti oratione diffusa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 185:1)
monte decurrens velut amnis, imbres quem super notas aluere ripas, fervet inmensusque ruit profundo Pindarus ore, laurea donandus Apollinari, seu per audacis nova dithyrambos verba devolvit numerisque fertur lege solutis, seu deos regesque canit, deorum sanguinem, per quos cecidere iusta morte Centauri, cecidit tremendae flamma Chimaerae, sive quos Elea domum reducit palma caelestis pugilemve equomve dicit et centum potiore signis munere donat, flebili sponsae iuvenemve raptum plorat et viris animumque moresque aureos educit in astra nigroque invidet Orco.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 22)
iam vero de hymno tuo si percontere quid sentiam, commaticus est copiosus, dulcis elatus, et quoslibet lyricos dithyrambos amoenitate poetica et historica veritate supereminet, idque tuum in illo peculiare, quod servatis metrorum pedibus pedum syllabis syllabarumque naturis intra spatii sui terminum verba ditia versus pauper includit nec artati carminis brevitas longitudinem phalerati sermonis eliminat;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION