라틴어 문장 검색

sola uirginitas cum semel accepta est, reddi nequitur, sola apud maritum ex rebus dotalibus remanet.
(아풀레이우스, 변명 90:11)
dotalis accipe, donationem recordare, testamentum lege.
(아풀레이우스, 변명 101:22)
sed iuvenis modo istud modo aliud causae faciens execrabilem frustratur eius conspectum, quoad illa nuntiorum varietate pollicitationem sibi denegatam manifesto perspiciens, mobilitate lubrica nefarium amorem ad longe deterius transtulisset odium, et assumpto statim nequissimo et ad omne facinus emancipato quodam dotali servulo perfidiae suae consilia communicat:
(아풀레이우스, 변신, 10권 4:6)
si Bacchus amator dotali potuit caelum signare corona, cur nullis virgo redimitur pulchrior astris?
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:172)
nec verbera tergo cessavere tamen, quotiens decepta libido irati caluisset eri, frustraque rogantem iactantemque suos tot iam per lustra labores dotalem genero nutritoremque puellae tradidit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:66)
festa frondentia myrto limina cinguntur, roseisque cubilia surgunt floribus, et thalamum dotalis purpura velat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete16)
quo ducta ferox Proserpina raptu possedit dotale Chaos quantasque per oras sollicito genetrix erraverit anxia cursu;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:11)
Tum interrogante accusatore an cultus dotalis, an detractum cervici monile venum dedisset, quo pecuniam faciendis magicis sacris contraheret, primum strata humi longoque fletu et silentio, post altaria et aram complexa 'nullos' inquit 'impios deos, nullas devotiones, nec aliud infelicibus precibus invocavi quam ut hunc optimum patrem tu, Caesar, vos, patres, servaretis incolumem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 31장1)
nec defuere qui Antonium suspicionibus arguerent tamquam dolo cunctantem post secretas Vitellii epistulas, quibus consulatum et nubilem filiam et dotalis opes pretium proditionis offerebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 78장3)
coniugio, primus celebro dotalia sacra, qui potui;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C Valeri Flacci Argonautiocon Liber Octavus. 295:1)
nauus mane forum et uespertinus pete tectum, ne plus frumenti dotalibus emetat agrisMutus et (indignum, quod sit peioribus ortus)hic tibi sit potius quam tu mirabilis illi.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0612)
quoque omnis iste mos coemptionis et citra nominis nuncupationem dotis datae taxatione expediretur, quae res in manum conventio dicitur, subiunxit 'dotalesque tuae Tyrios permittere dextrae'. quid est enim aliud ' dextrae', quam in manum convenire?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 10310)
dotales Tyrios regalem spectavit personam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1041)
dotalis regia amatae aut tibi data per dotem;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7341)
dotalis regia cordi est hoc est regnum Latini:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3691)

SEARCH

MENU NAVIGATION