라틴어 문장 검색

Exsurgebat enim effervens laetitia Paulus, tartareus ille delator, ad venenatas artes suas licentius exercendas, et inquirentibus in negotium consistorianis atque militaribus (ut praeceptum est) Proculus admovetur eculeo, Silvani domesticus, homo gracilis et morbosus, metuentibus cunctis, ne vi nimia tormentorum, levi corpore fatigato, reos atrocium criminum promiscue citari faceret multos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 6장 1:2)
ipse enim effervere fecit eos, qui pugnaverunt contra sanctam civitatem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장12)
tum praeterea, quod fudimus ante, quatinus in pullos animalis vertier ova cernimus alituum vermisque effervere terra, intempestivos quam putor cepit ob imbris, scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 20:17)
Propterea Aegyptii animal in zodiaco consecravere ea caeli parte qua maxime annuo cursu sol valido effervet calore, Leonisque inibi signum domicilium solis appellant, quia id animal videtur ex natura solis substantiam ducere:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 16:1)
Quotiens Cyclopum effervere in agros vidimus undantem ruptis fornacibus Aetnam flammarumque globos liquefactaque volvere saxa!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 16:3)
Hic vero subitum ac dictu mirabile monstrum adspiciunt, liquefacta boum per viscera toto stridere apes utero et ruptis effervere costis, immensasque trahi nubes, iamque arbore summa confluere et lentis uvam demittere ramis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 21:5)
isque ubi pulverea Nemeen effervere nube conspicit et solem radiis ignescere ferri.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권300)
Iamque recessurae paulatim horrescere terrae summaque terga quati graviorque effervere pulvis coeperat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권379)
igitur non in omnibus locis, quibus effervent aquae calidae crebri fontes, eaedem opportunitates possunt similiter concurrere, sed omnia, uti natura rerum constituit, non ad voluptatem hominum, sed ut fortuito disparata procreantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장17)
Ad eundem modum Hierapoli Phrygiae effervet aquae calidae multitudo, e quibus circum hortos et vineas fossis ductis inmittitur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장40)

SEARCH

MENU NAVIGATION