라틴어 문장 검색

sed instantia Byrrhaenae, quae eum adiuratione suae salutis ingratis cogebat effari, perfecit ut vellet, ac sic aggeratis in cumulum stragulis et effultus in cubitum suberectusque in torum porrigit dexteram, et ad instar oratorum conformat articulum duobusque infimis conclusis digitis ceteros eminus porrigens et infesto pollice subrigens infit Thelyphron:
(아풀레이우스, 변신, 2권 20:20)
quid nunc divitiae, quid fulvi vasta metalli congeries, quid purpureis effulta columnis atria prolataeve iuvant ad sidera moles?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:65)
Iacet occupato galbinatus in lecto Cubitisque trudit hinc et inde convivas Effultus ostro Sericisque pulvillis.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXXII3)
effultum sicut supra dictum est, apud veteres dicebatur, super quod unusquisque iacuisset.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3681)
Lucilius in tertio "et pulvino fultus", Vergilius "atque harum effultus tergo stratisque iacebat velleribus".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 533)
Hic et tum pater ipse petens responsa Latinus centum lanigeras mactabat rite bidentis atque harum effultus tergo stratisque iacebat velleribus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 6:5)
" dixit et angusti subter fastigia tecti ingentem Aenean duxit stratisque locavit effultum foliis et pelle Libystidis ursae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 15:16)
noluit hoc Paetus, stridorem audire procellae et duro teneras laedere fune manus, sed thyio thalamo aut Oricia terebintho effultum pluma versicolore caput.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 78)
Intermissa tibi renovat, Tirynthie, sacra Pollius et causas designat desidis anni, quod coleris maiore tholo, nec litora pauper nuda tenes tectumque vagis habitabile nautis, sed nitidos postes Graisque effulta metallis culmina, ceu taedis iterum lustratus honesti ignis ab Oetaea conscendens aethera flamma, vix oculis animoque fides, tune ille reclusi liminis et parvae custos inglorius arae?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis1)
alterni placuit sub legibus anni exsilio mutare ducem, sic iure maligno fortunam transire iubent, ut sceptra tenentem foedere praecipiti semper novus angeret heres, haec inter fratres pietas erat, haec mora pugnae sola nec in regem perduratura secundum, et nondum crasso laquearia fulva metallo, montibus aut alte Grais effulta nitebant atria, congestos satis explicitura clientes:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권42)
Iamque ipse superbis fulgebat stratis solioque effultus eburno.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권183)
- et poscentem hastas mediaque in morte negantem exspirare trahunt, summique in margine campi effultum gemina latera inclinantia parma ponunt, ac saevi rediturum ad proelia Martis promittunt flentes, sed et ipse recedere caelum ingentesque animos extremo frigore labi sensit, et innixus terrae
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권331)

SEARCH

MENU NAVIGATION