라틴어 문장 검색

His accedunt altis sufflata fastigiis templa, inter quae eminet Serapeum, quod licet minuatur exilitate verborum, atriis tamen columnatis amplissimus, et spirantibus signorum figmentis, et reliqua operum multitudine ita est exornatum, ut post Capitolium, quo se venerabilis Roma in aeternum attollit, nihil orbis terrarum ambitiosius cernat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 12:1)
Sed Poyningus (quo meriti sui in rebus bellicis exilitatem actis pacis compensaret) parlamentum convocavit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 22:8)
Nam loci laetitia plures, exilitas pauciores desiderat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 21장 2:1)
. Sed haec bracchia non statim primo anno tam procera submittuntur, ne oneretur exilitas vitis;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 10:1)
Qui sive insulas,sive maritimos agros mercatus,propter exilitatem soli, quae plerumque litori vicina est, fructus terrae percipere non poterit,ex mari reditum constituat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 6:2)
inde erat ista exilitas quam ille de industria consequebatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 82장 2:3)
Quid ergo interest aut qui discernes eorum, quos nominavi, in dicendo ubertatem et copiam ab eorum exilitate, qui hac dicendi varietate et elegantia non utuntur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 50:2)
non enim puerum, quem in hoc instituimus, aut femineae vocis exilitate frangi volo aut seniliter tremere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 382:2)
quarundam vel exilitate vel pinguitudine nimia laboramus, quasdam velut acriores parum efficimus et aliis non dissimilibus sed quasi hebetioribus permutamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 385:3)
tamen multa sunt utrisque communia, firmitas corporis, ne ad spadonum et et aegrorum exilitatem vox nostra tenuetur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 166:3)
Nam illa quoque inopia et exilitas minus intentum auditorem habet taedio interruptae tarditatis, facilius tamen insidit, quod exspectatur, quam quod praetervolat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 3:4)
cum condiscipuli essemus aput Marullum rhetorem, hominem satis aridum, paucissima belle, sed non uulgato genere dicentem, cum ille exilitatem orationis suae imputaret controuersiae et diceret:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 22:3)
adice obsessam saetis cervicem et exilitatem crurum et enormitatem pedum.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 93:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION