라틴어 문장 검색

Cum autem tota terre illius barbaries pariter exlex et indisciplinata esset, nulli erant hominum ad quorum confugere possem adiutorium, cum a moribus omnium pariter dissiderem.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM 2:7)
Rege carens nec regis inops, sine rege nec exlex, Absque iugo gessit attica terra iugum.
(ANONYMUS NEVELETI, [Qualiter Attici elegerunt sibi regem] 23:2)
Incongruum enim quiddam videbatur ut illi leges conderent qui ipsi exleges essent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 17:20)
3. Perkinus autem eo tempore colluviem quandam ex omnibus nationibus collegerat, nec numero certe nec animis aut fortitudine contemnendam, sed qui tali essent ingenio et fortuna ut non minus amicis quam hostibus essent formidabiles, cum plurimi eorum exleges erant et facinorosi, quique ex rapto vivere solerent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 3:1)
19. Cum vero subditos ob caussas aliquas civiles exleges fieri contigisset, eos chartam condonationis suae de more procurare non passi sunt nisi magnas et intolerabiles pecuniarum summas dedissent, rigori legis innisi, quae utlegatorum bona fisco applicat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 19:1)
'exortem' autem, ut 'exlegem'. et multi hoc loco reprehendunt Vergilium, quod, cum Aeneam ubique pontificem ostendat, et pontificibus non liceat equo vehi, sed curru, sicut et in septimo a Latino ei currum missum dicit, cur hic equo eum usum faciat, dicens 'ducunt exortem Aeneae, quem fulva leonis pellis obit totum praefulgens unguibus aureis' item 'iamque adeo exierat portis equitatus apertis Aeneas inter primos'. cuius rei haec redditur ratio:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5523)
carmine qui tragico vilem certavit ob hircum, mox etiam agrestis Satyros nudavit et asper incolumi gravitate iocum temptavit eo quod inlecebris erat et grata novitate morandus spectator functusque sacris et potus et exlex.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 8:1)
An populum teneri, te unum exlegem esse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 480:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION