라틴어 문장 검색

Ubi autem in planitie potuerint reperiri, quod contingit assidue, nec exsertare lacertos nec crispare permissi tela quae vehunt bina vel terna, pecudum ritu inertium trucidantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 7:2)
Viso itaque exercitu procul, auditoque liticinum cantu, represso gradu parumper stetere praedones, exsertantesque minaces gladios postea lentius incedebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 16:1)
cuius imperio truci, stimulis reginae exsertantis ora subinde per aulaeum, nec diluere obiecta permissi nec defensi periere complures.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 3:2)
Et licet defensores sub obtentis ciliciis, ne conspicerentur ab hostibus, latebant intrinsecus, tamen quotiens flagitabat necessitas, lacertos fortiter exsertantes, lapidibus subiectos incessebant et telis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 9:2)
Eoque (ut expeditius loqueretur), brachium exsertante, obmurmuratio gravis exoritur, concrepantibus centuriis et manipulis cohortiumque omnium plebe urgentium destinate, confestim imperatorem alterum declarari.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 2장 3:2)
Inter fragores tot ruinarum Heliodorus, tartareus ille malorum omnium cum Palladio fabricator, mathematicus (ut memorat vulgus) colloquiis ex aula regia praepigneratus abstrusis, iam funebres aculeos exsertabat, omni humanitatis invitamento ad prodenda quae sciret vel fingeret, lacessitus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 6:1)
unum autem exserta latus pro 'exsertum latus habens'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6492)
At Scyllam caecis cohibet spelunca latebris, ora exsertantem et navis in saxa trahentem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 17:24)
at tamen erectumque genas oculisque vagantem nullaque virginei servantem signa pudoris defigit comitique obliquo lumine monstrat, quod nisi praecipitem blando complexa moneret Deidamia sinu nudataque pectora semper exsertasque manus umerosque in veste teneret et prodire toris et poscere vina vetaret saepius et fronti crinale reponeret aurum, Argolicis ducibus iam tunc patuisset Achilles.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:40)
mox ut iactis sermonibus irae intumuere satis, tum vero erectus uterque exsertare umeros undamque lacessere pugnam, celsior ille gradu procera in membra simulque integer annorum, sed non et viribus infra Tydea fert animus, totosque infusa per artus maior in exiguo regnabat corpore virtus, iam crebros ictus ora et cava tempora circum obnixi ingeminant, telorum aut grandinis instar Riphaeae, flexoque genu vacua ilia fundunt.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권137)
Forte sedens media regni infelicis in arce dux Erebi populos poscebat crimina vitae, nil hominum miserans iratusque omnibus umbris stant Furiae circum variaeque ex ordine Mortes, saevaque multisonas exsertat Poena catenas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권5)
illum per ripas annoso scrupea limo ora exsertantem silvae fluviique minores mirantur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권191)

SEARCH

MENU NAVIGATION