라틴어 문장 검색

Nullus quidem ab his percussus tunc aut vulneratus est praeter Arnolphum de Tyrs castello, qui eques semper bello fervidus fuit et providus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 94:3)
Drysidae memorant re vera fuisse populi partem indigenam, sed alios quoque ab insulis extimis confluxisse et tractibus transrhenanis, crebritate bellorum et alluvione fervidi maris sedibus suis expulsos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 9장 4:1)
nec eo minus et leno periurus et amator feruidus et seruulus callidus et amica illudens et uxor inhibens et mater indulgens et patruus obiurgator et sodalis opitulator et miles proeliator, sed et parasiti edaces et parentes tenaces et meretrices procaces.
(아풀레이우스, 플로리다 16:10)
"Per istos cinnameos et undique pendulos crines tuos, per teneras et teretes et mei similes genas, per pectus nescioquo calore fervidum, sic in hoc saltem parvulo cognoscam faciem tuam:"
(아풀레이우스, 변신, 5권107)
"statimque sollertis disciplinae memores, partitae totos praecingunt aditus tacitaque prius servata mussitatione, signo sibi repentino reddito, latratibus fervidis dissonisque miscent omnia."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:19)
Nec tamen ille vesanus tantillum praesentia multorum civium territus vel etiam confusus, licet non rapinis, saltem verbis temperare voluit sed, illis clementer expostulantibus fervidosque eius mores blanditiis permulcentibus, repente suam suorumque carorum salutem quam sanctissime adiurans asseverat parvi se pendere tot mediatorum praesentiam;
(아풀레이우스, 변신, 9권 33:1)
Frater iste nomine Barbarus servus dei est iam diu apud Hipponem constitutus et verbi dei fervidus ac studiosus auditor.
(아우구스티누스, 편지들, 38. (A. D. 415 Epist. CLIX) Domino Beatissimo Ac Venerabili et Desiderabili Fratri et Consacerdoti Meo Evodio et Tecum Fratribus Augustinus et Mecum Fratres In Domino salutem 1:1)
Similiter vapori fervido subjungitur negativa naturae ipsius vaporis, qualis apud nos invenitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 102:1)
Hominibus enim zelo fervidis omnis pacifationis mentio est odiosa.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:4)
Tu cum feruida uenerit aestas
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 16:1)
Aestas cererem feruida siccat,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XII 27:1)
dulcior hic sane cunctis prudensque movendi iuris et admoto qui temperet omnia fumo, fervidus, accensam sed qui bene decoquat iram.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:207)
Vulcania terrae ubera, sulphureae fervida regna plagae.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus8)
tum fervida natos talibus hortatur genetrix in proelia dictis:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia6)
Tunc Maia genitum, qui fervida dicta reportet, imperat acciri.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION