라틴어 문장 검색

Igitur cum praefecto praetorio summatibus quaesitis in unum, quibus cognitiones commissae sunt, intenduntur eculei, expediuntur pondera plumbea, cum fidiculis et verberibus, resultabant omnia truculentae vocis horroribus, inter catenarum sonitus Tene, claude, comprime, abde ministris officiorum tristium clamitantibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 23:1)
Sed enim Achaeos Homerus pugnam indipisci ait non fidicularum tibiarumque, sed mentium animorumque concentu conspiratuque tacito nitibundos:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XI 9:1)
excogitauerat autem inter genera cruciatus etiam, ut larga meri potione per fallaciam oneratos, repente ueretris deligatis, fidicularum simul urinaeque tormento distenderet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 62장 2:2)
' quin et subinde iactabat exquisiturum se uel fidiculis de Caesonia sua, cur eam tanto opere diligeret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 33장 1:4)
Hic, qui libellis praegravem gerit laevam, Notariorum quem premit chorus levis, Qui codicillis hinc et inde prolatis Epistulisque commodat gravem voltum Similis Catoni Tullioque Brutoque, Exprimere, Rufe, fidiculae licet cogant, Have Latinum, χαῖρε non potest Graecum.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LI1)
quid si platani fidiculas ferrent numerose sonantes:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 22:9)
"nec distat, ignis et fidiculae saeviant, an corpus aegrum languor asper torqueat, cum saepe morbos maior armet saevitas."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1188)
"vertat ictum carnifex in os loquentis, inque maxillas manum sulcosque acutos et fidiculas transferat."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1217)
video fidiculas, video verbera, et membris singulis articulis singula nocuerunt machinamenta.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 118:3)
Ne quem fallat tamquam aliquo tempore, aliquo loco profutura, ostendenda est rabies eius effrenata et attonita apparatusque illi reddendus est suus, eculei et fidiculae et ergastula et cruces et circumdati defossis corporibus ignes et cadavera quoque trahens uncus, varia vinculorum genera, varia poenarum, lacerationes membrorum, inscriptiones frontis et bestiarum immanium caveae - inter haec instrumenta collocetur ira dirum quiddam atque horridum stridens, omnibus per quae furit taetrior.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 20:1)
" Torserat per omnia, quae in rerum natura tristissima sunt, fidiculis, talaribus, eculeo, igne, vultu suo.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 115:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION