라틴어 문장 검색

Ecce enim Assyrii repleti sunt in virtute sua et exaltati sunt in equo et ascensore, gloriati sunt in brachio peditum, speraverunt in clipeis et lancea et arcu et fundibula et nescierunt quoniam tu es Dominus, qui conteris bella;
그런데 저 아시리아인들은 무력이 넘쳐나, 말과 기병으로 우쭐대고 보병의 위세로 뽐내며, 방패와 창과 활과 투석기에 희망을 겁니다. 저들은 당신께서 전쟁을 쳐 없애 버리시는 주님이심을 모릅니다. (불가타 성경, 유딧기, 9장7)
Sarraceni tandem intelligentes quia viri imperterriti in machina starent, qui mangenarum arte non possent laedi, turrim quamdam, quae in vicino erat machinae, saccis stipula et feno vel palea impletis, item vimineis cratibus et densitate navalium funium adversus Christianorum mangenas undique tectam, munierunt, viros pugnatores in ea constituentes, qui assidue moles lapidum fundibulis aut parvis mangenellis in machinam jacerent, et ejus habitatores diversis armorum terroribus [0546C] arctarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 34:8)
Gens vero Arabum, et Sarracenorum ac publicanorum nunc lanceis, nunc sagittis, nunc fundibulis et omni genere armorum in millibus suis accedentes, adversus Christianorum acies dimicabant, praelia multiplicantes et plurimum diei consummantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 92:4)
» Hac comitis legatione et solamine cives ac milites animati, et a redditione urbis et dandis dextris aversi, orto sole, in moenibus ad defensionem constiterunt, sagittis, fundibulis, omnique armorum genere ducem cum suis ab obsidione urbis arcentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 102:6)
Ad haec dux et universa multitudo Christianorum [0569D] fortiter assiliunt urbem, in confratre Gerhardo totius pietatis et misericordiae obliti, urbis defensores in sagittis et fundibulis et mangenellis circumquaque impugnantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 4:13)
Christiani tandem milites, pro Christo mori non diffidentes, imperterriti stabant, omnem angustiam sufferentes per diem et noctem, donec scuta eorum flammis concremata, fundibulis conquassata, ferreis sudibus perforata, grandi laesura pervideri potuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 48:12)
Illic aliquantulum in moenibus resistentes, ad defensionem constiterunt, frustra sagittis, palis [0598D] igneis et fundibulis consumentes diem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 113:4)
Alii vero sagittis et fundibulis viros egregios coronantes, incessanter affligebant, tanquam grando indeficiens quae de coelo cadit, quousque vim ultra sufferre non valentes rex et universi in fugam conversi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 8:3)
Cives vero Christiani urbis Japhet, considerantes Sarracenos [0662A] praevalere, et custodes dromonis mortificasse, eamque rebus exspoliasse, subvenire in lancea, arcu et fundibulis properaverunt, quousque navis illa pergrandis excussa et retenta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 28:5)
Cives vero econtra ollas igneas aqua inexstinguibiles fomite refertas machinis intorquebant, ac diversa genera incendiorum in omne opus machinarum illius jactantes, sagittis et fundibulis in omni virtute resistebant:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 80:4)
Et applicuit castra ad locum sanctificationis dies multos; et statuit illic ballistas et machinas et ignis iacula et tormenta ad lapides iactandos et scorpios ad mittendas sagittas et fundibula.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장51)

SEARCH

MENU NAVIGATION